Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (47) of 672 > >|
Grad. Quanquam aëri compreſſo vis elaſtica deneganda non
ſit
, cum ex follibus pugillatorijs inflatis, ſi fortè in clauum im-
pingantur
, quo aluta perforetur, audiamus aërem cum ſibilo
erumpentem
;
hæc tamen aëris noſtri infimi compreſſio facta à ſu-
perioribus
aëris partibus illi imminentibus mihi arridere non po-
teſt
.
Memini me haud ita pridem legiſſe apud Boyle in *Defenſione*
*contra
Linum part.
2. cap. 4. * obſeruationem in Galliâ ab accuratiſ-
ſimis
æquè ac doctiſſimis viris Paſchalio &
Pecqueto factam in ex-
perimento
Torricelliano ad radicem montis alti hexapodas 500,
hoc
eſt ped.
3000; & deprehenſa eſt ibi certâ altitudo Mercurijin fi-
ſtulâ
.
Translata eſt fiſtula cum vaſe ad altitudinem hexapodarü 150,
&
Mercurius factus eſt in fiſtulâ humilior digitos 2 {1/4}, quàm in
primâ
ſtatione.
Deinde in montis vertice, poſt aſcenſum adhuc
hexapodarum
350, ad tres ferè digitos infra altitudinem primæ
ſtationis
deſcenderat Mercurius.
Ex quo cylindri aërij grauita-
tem
inferri volunt diminutam, prout breuior factus eſt cylindrus.
Sunt igitur tres altitudines cylindrorum Mercurialium æquipon-
3[Figure 3] derantium cum cylindris aërijs:
nimirum cylindrus AB in primâ
ſtatione
æquè grauis eſt, ac integer cylindrus aërius:
cylindrus
IB
æquiponderat cum cylindro aërio diminuto hexapodis 150;
igitur grauitas digit. 2 {1/4} Mercurij AI eſt æqualis grauitati priorum
150
hexapodarum cylindri aërij:
Cylindrus verò OB Mercurij
æqualem
habet grauitatem cum aërio cylindro adhuc diminuto
hexapodis
350;
quapropter grauitas digit. {3/4} Mercurij IO æquat
grauitatem
conſequentium poſt ſecundam ſtationem hexapoda-
rum
350.
Itaque grauitas AI ad grauitatem IO eſt vt 2 {1/4} ad {3/4},
hoc
eſt vt 3 ad 1.
differentiæ autem cylindrorum aëriorum ſunt vt
150
ad 350, hoc eſt vt 3 ad 7.
Cum igitur grauitas priorum 150
hexapodarum
aërij cylindri ſit vt 3, &
grauitas conſequentium

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index