Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 203 > >|
1ganniant Neoterici quidam, qui neſcio quo novitatis ſtudio in­

citati, χενοδοξίας vento inflati, nova quotidie dogmata cudere,
aut obſoleta veterum commenta recoquere non verecundantur.

Satiùs enim ac faciliùs eſſe exiſtimatur, admittere contra diſpo­
ſitiones particulares corporum gravium elevationem, levium
depreſſionem, denſiorum dilatationem, rariorum condenſa­
tionem, durorum inflectionem, & ſimilia, quàm vacuum, quod
Naturam adeo abhorrere conſpicitur, vt nulla vi naturalis agen­
tis, nullo Machinæ artificio dari poſſit.
Huiuſmodi autem na­
turæ pugnas & ſtratagemata multa ſpectabis manifeſtè infrà in
multis Machinis, quibus hæc Naturæ inanitatem fugientis ſo­
lertia ſummam præbet commoditatem.
Alia etiam paulò poſt
afferam, ſi priùs, quæuam ſit vis illa Attractiva corporum, quâ
Natura vtitur ad vacuum impediendum, oſtendero.
Vacuum da­
ri naturali­
ter non po­
teſt.
§. IV.
Vis attractiva|ob vacui metum, primum Machinarum
hydro-pnevmaticarum principium, quæ, & qua­
lis, quibusvè inſit corporibus.
HÆ ſunt binæ de vacuo ſententiæ, quarum vtraque fontium
artificialium, aliarumque hydro-pnevmaticarum Machina­
rum conſtructioni, & effectuum mirabilium patrationi viam a­
perit & ſubminiſtrat arma; quamvis evidentiùs ſecunda, quàm
prima, cui & illam idcirco prætulimus.
Quæſtio tamen non le­

vis remanet inter ſecundæ huius ſententiæ fautores circa vim il­
lam, quæ cogit corpora gravia accurrere ad vacuum impedi­
endum, etiam contra propriam inclinationem; dubitaturque,
quibusnam illa vis inſit ceu ſubiectis; trahentibusnè, an tractis
corporibus?
Vis attra­
ctiva aquæ
quibus inſit
corporibus.
Alij enim putant, eſſe virtutem motivam ipſis corporibus

accurrentibus intrinſecam, quæ in bonum Vniverſi corpora gra­
via in altum, contra conſuetum modum, ad vacuum impedien­
dum, vrgeat atque impellat.
At hoc experientia ipſa ſatis con­
vellit, & falſitatis arguit; ſiquidem, vt benè advertunt Cabæus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index