1
mentia perforat eam terram per eamque manando in his locis oritur et ita sudationum egregias
efficit utilitates.
non minus etiam memorantur antiquitus
crevisse ardores et abundavisse sub Vesuvio monte et inde
evomuisse circa agros flammam.
ideoque tunc quae spongia
sive pumex Pompeianus vocatur excocto ex alio genere
lapidis in hanc redacta esse videtur generis qualitatem.
Id autem genus spongiae, quod inde eximitur, non in
omnibus locis nascitur nisi circum Aetnam et collibus
Mysiae, quae a Graecis Κατακεκαύμενη nominatur, et si
quae eiusdem modi sunt locorum proprietates.
si ergo in
his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes et montibus excavatis calidi vapores ipsaque loca ab antiquis
memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur
esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum in fornacibus ex calce, ita ex his ereptum esse liquorem.
Igitur dissimilibus et disparibus rebus correptis
et in udam potestatem conlatis, calida umoris ieiunitas
aqua repente satiata latenti calore confervescit et vehementer efficit ea coire celeriterque communibus corporibus
unam soliditatis percipere virtutem.
Relinquetur desideratio, quoniam item sunt in Etruria
ex aqua calida crebri fontes, quid ita non etiam ibi nascitur pulvis, e quo eadem ratione sub aqua structura solidescat.
itaque visum est, antequam desideraretur, de his rebus, quemadmodum esse videantur, exponere.
Omnibus locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides
nascuntur, sed nonnulla sunt terrena, alia sabulosa itemque glareosa, aliis locis harenosa, non minus materia, et
omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus qualitates insunt in terra.
maxime autem id sic licet
considerare, quod, qua mons Appenninus regiones Italiae
Etruriaeque circa cingit, prope in omnibus locis non desunt fossicia harenaria, trans Appenninum vero, quae pars
est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur, item Achaia,
Asia, omnino trans mare, nec nominantur quidem.
igitur
non in omnibus locis, quibus effervent aquae calidae crebri
fontes, eaedem opportunitates possunt similiter concurrere,
sed omnia, uti natura rerum constituit, non ad voluptatem hominum, sed ut fortuito disparata procreantur.
Ergo quibus locis non sunt terrosi montes sed genere materiae, (est
autem materiae potestas mollior quam tofus, solidior quam
terra) ignis vis per eius venas egrediens adurit eam.
quod est molle et tenerum, exurit, quod autem asperum,
relinquit; quo penitus ab imo vehementia vaporis adusto,
nonnullis locis procreatur id genus harenae, quod dicitur
carbunculus.