Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
41 15
42 16
43 17
44 18
45 19
46 20
47 21
48 22
49 23
50 24
51 25
52 26
53 27
54 28
55 29
56 30
57 31
58 32
59 33
60 34
61 35
62 36
63 37
64 38
65 39
66 40
67 41
68 42
69 43
70 44
< >
page |< < (33) of 376 > >|
5933LIBER II. CAPUT I. Tum autem inſtruentes animoſe et proſpicientes, majoribus cogitationibus
ex varietate artium natis, non caſas, ſed etiam domos fundatas ex lateri-
tiis parietibus, aut e lapide ſtructas, materiaque et tegula tectas, perſicere
coeperunt:
deinde obſervationibus ſtudiorum evagantibus judiciis, ex in-
certis ad certas ſymmetriarum rationes perduxerunt:
poſteaquam anim-
adverterunt proſuſos eſſe partus ab natura materiae, et abundantem co-
piam ad aediſicationes ab ea comparatam, tractando nutriverunt, et au-
ctam per artes ornaverunt voluptatibus ad elegantiam vitae.
Igitur de
his rebus quae ſunt in aediſiciis ad uſum idoneae, quibusque ſint quali-
tatibus, et quas habeant virtutes, ut potero, dicam.
Sed ſi quis de ordine
hujus libri disputare voluerit, quod putaverit eum primum inſtitui opor-
tuiſſe, ne putet me erraviſſe, ſic reddam rationem.
Cum corpus archite-
cturae ſcriberem primo volumine, putavi, quibus eruditionibus et disci-
plinis eſſet ornata exponere, ſinireque terminationibus ejus ſpecies, et e
quibus rebus eſſet nata dicere:
itaque quid oporteat eſſe in architec-
to, ibi pronuntiavi.
Ergo in primo de artis oſſicio, in hoc de
naturalibus materiae rebus, quem habeant uſum disputabo.
Namque
hoc liber non proſitetur, unde architectura nascatur, ſed unde origines
aediſiciorum ſint inſtitutae:
et quibus rationibus enutritae et progreſſae
ſint gradatim ad hanc ſinitionem.
Ergo ita ſuo ordine et loco hujus erit
voluminis conſtitutio.
Nunc revertar ad propoſitum, et de copiis, quae
aptae ſunt aediſiciorum perſectionibus, quemadmodum videantur eſſe ab
natura rerum procreatae, quibusque mixtionibus principiorum congreſſus
temperentur, ne obſcura ſed perſpicua legentibus ſint, ratiocinabor.
Nam-
que nulla materiarum genera, neque corpora, neque res ſine principio-
rum coetu naſci, neque ſubjici intellectui poſſunt, neque aliter natura
rerum praeceptis phyſicorum veras patitur habere explicationes:
niſi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index