Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
71 65
72 66
73 67
74 68
75 69
76 70
77 71
78 72
79 73
80 74
< >
page |< < (53) of 778 > >|
5953OPTICAE LIBER II. tem magnitudinis rei uiſæ, niſi ex comparatione magnitudinis rei uiſæ ad quantitatem remotionis
eius
cum comparatione ad angulum, non ex comparatione ad angulum tantùm.
Et ſi comprehen-
ſio
quantitatis magnitudinis eſſet ſecundum angulum tantùm:
oporteret ut duo uiſibilia diuerſæ
remotionis
, reſpicientia unum angulum apud centrum uiſus, uiderentur æqualia.
Et non eſt ita.
Quantitas
ergo magnitudinis rei uiſæ non comprehenditur per diſtinctionem, niſi ex imaginatio-
ne
pyramidis continentis rem uiſam à uirtute diſtinctiua, & eximaginatione quantitatis anguli py
ramidis
, & ex comparatione baſis pyramidis ad quantitatem anguli eius, & ad quantitatem lon-
gitudinis
eius ſimul.
Et hæc eſt qualitas comprehenſionis magnitudinis. Et propter multitudi-
nem
conſuetudinis uiſus in diſtinctione remotionum uiſibilium, quando ſenſerit formam & remo
tionem
rei uiſæ:
ſtatim imaginabitur quantitatem loci formæ, & quantitatem remotionis, & com-
prehendet
ex congregatione iſtarum duarum intentionum magnitudinem rei uiſæ:
Sed tamen
quantitates
remotionum uiſibilium ſunt collocatæ ſub magnitudinibus, quæ comprehenduntur
à
uiſu.
Et iam prædictum eſt, [24. 25 n] quòd quædam quantitates remotionum uiſibilium com-
prehenduntur
certè, & quædam æſtimatiuè.
& quòd illæ, quæ comprehenduntur æſtimatiuè, com
prehenduntur
à ſimilitudine remotionis rei uiſæ ad remotiones ſibi ſimilium ex uiſibilibus certifi-
catæ
remotionis:
& quòd remotiones certificatæ quantitatis ſunt illæ, quæ reſpiciunt corpora or-
dinata
& continuata.
Et ex comprehenſione corporum ordinatorum continuatorum reſpicien-
tium
ipſas à uiſu, & ex certificatione quantitatum illorum corporum, erit certificatio quantitatum
remotionum
uiſibilium, quæ ſunt apud extremitates eorum.
39. Magnitudo diſt antiæ percipiturè corporib{us} communib{us}, inter uiſum & ui-
ſibile
interiectis. 10 p 4. Idem 25 n.
REmanet ergo declarandum, quomodo uiſus comprehendat quantitates remotionum uiſibi-
lium
refpicientium corpora ordinata continuata, & quomodo certificet quantitates corpo-
rum
ordinatorum continuatorum reſpicientium remotiones uiſibilium.
Corpora ergo ordi-
nata
continuata reſpicientia remotiones uiſibilium, ſunt in maiori parte partes terræ, & uiſibilia
aſſueta
, quæ ſemper comprehenduntur à uiſu, & frequentius ſunt ſuperficies terræ, & corpus ter-
interiacet inter ipſa, & corpus hominis aſpicientis.
Et quantitates partium terræ interiacen-
tium
inter aſpicientem & uiſibilia, quæ ſunt ſuper faciem terræ reſpicientes remotionem iſtorum
uiſibilium
à uiſu, ſemper comprehenduntur à uiſu.
Et comprehenſio quantitatum partium terræ
interiacentium
inter aſpicientem, & uiſibilia, quæ ſunt ſuper faciem terræ, non eſt niſi ex menſu-
ratione
illarum inter ſe à uiſu, & ex menſuratione partium terræ remotarum ab eo, ad partes ter-
propinquas illi, quarum quantitates ſunt certificatæ.
Deinde ex frequentatione comprehen-
ſionis
partium terræ à uiſu, & ex frequentatione menſurationis illarum à uiſu, comprehendet ui-
ſus
quantitatem partium terræ, quæ ſunt apud pedes per cognitionem & aſsimilationem illarum
per
ſimiles iam prius comprehenſas.
Viſus ergo quando aſpexerit partem terræ interiacentem in-
ter
ipſum & rem uiſam:
cognoſcet quantitatem eius propter frequentationem comprehenſionis
ſimilium
illi parti terræ.
Et iſta intentio eſt ex illis intentionibus, quas ſentiens acquirie à prin-
cipio
quieſcentiæ.
Et ſic peruenient quantitates remotionum uiſibilium aſſuetorum figuratæ in i-
maginationem
& quietem in anima, ita ut homo non percipiat qualitatem quieſcentiæ earum.
Vn
de
uerò ſit principium comprehenſionis partium terræ interiacentium inter uiſum & uiſibilia, eſt,
ſecundum
quod narrabo.
Principium eius, cuius quantitas certificatur à uiſu, eſt illud, quod eſt a-
pud
pedes:
quoniam quantitas illius, quod eſt apud pedes, comprehenditur à uiſu & à uirtute di-
ſtinctiua
, & uiſus certificat ipſam per menſuram corporis hominis.
Quoniam illud, quod eſt ex ter
ra
apud pedes, ſemper menſuratur ab homine ſine intentione per pedes eius, quando ambulat ſu-
per
ipſum, & per brachium eius, quando extendit manus ad ipſum.
Et omne, quod eſt prope ho-
minem
ex terra, ſemper menſuratur per corpus hominis ſine intentione, & uiſus comprehendit il
lam
menſuram, & ſentit ipſam:
& uirtus diſtinctiua comprehendit iſtam menſuram, & intelligit i-
pſam
, & certificat ex ea quantitates partium terræ continuatarum cum corpore hominis.
Quanti-
tates
ergo partium terræ propinquarum homini iam ſunt intellectæ apud ſentientem, & apud uir-
tutem
diſtinctiuam.
Et iam formæ earum ſunt conceptæ apud uirtutem diſtinctiuam, & quietæ
in
anima:
& uiſus comprehendit iſtas partes terræ ſemper, & ſentiens ſentit uerticationes, quę ex-
tenduntur
à uiſu ad extremitates iſtarum partium apud comprehenſionem illarum à uiſu, & apud
conſiderationem
corporis terræ à uiſu, & comprehendit partes ſuperficiei membri ſentientis, in
quas
perueniunt formæ iſtarum partium terræ, & comprehendit quantitates partium, & quantita-
tes
angulorum, quos reſpiciunt iſtæ partes uiſus.
Anguli uerò, quos reſpiciunt partes terræ pro-
pinquæ
homini, intelliguntur apud membrum ſentiens ſecundum tranſitum temporis, & formæ
eorum
ſunt conceptæ in anima.
Et quantitates longitudinum linearum radialium, quæ extendun
tur
à centro uiſus ad extremitates partium terræ propinquarum homini, comprehenduntur à ſen-
tiente
, & à uirtute diſtinctiua, & certificantur ab ea.
Quoniam uerò longitudines iſtarum uertica-
tionum
ſemper menſurantur per corpus hominis ſine intentione:
ſi ergo homo fuerit erectus, &
aſpexerit
terram apud pedes eius, erunt longitudines linearum radialium ſecundum quantitatem
erectionis
hominis:
& uirtus diſtinctiua intelliget certè, quòd remotio interiacens inter uiſum &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index