Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 579 > >|
1
ralis IG, & hoc conſtat, quia ſi in ſtricta fiſtula vitrea
ARVC ponatur in eius fundo aqua BV in loco me­
dio lignum HD, vel exigua aeris veſica, quæ vaſis
latera exactè tangat, & reliquum vaſis repleatur a­
qua AI, tunc lignum non aſcendet ſurſum, quia nem­
pè ſipho, vel libra mobilis cum aqua collaterali crea­
ri non poteſt.
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens pon­
derat.
CAP. XX.
Corpora terrena cùm è locis ſuis naturalibus remouentur
deſcendendo nullam grauitatem exercent.
SEd ſublata prædicta difficultate deuenio ad oſten­
dendum
quòd adeò falſum eſt corpora terrena
dum quieſcunt in proprijs locis non grauitare, vt è
contra quando à locis naturalibus ſeparata mouen­
tur tunc nullam grauitatem exerceant ſuper alias par­
tes eiuſdem corporis, quod licèt videatur parado­
xum, oſtendetur nihilominùs hac ratione.
Conci­
piantur primò facilitatis gratia duo lanæ inuolucra,
vnum ſuper alterum impoſitum ſupra planum ſubie­
ctum, certum eſt ſupremum comprimere, & grauita­
tem exercere ſupra ſubiectum inuolucrum, & hoc con­
ſtat
ſenſu ab effectu ouem producit pondus lanæ in­
cumbentis, ſcilicèt ex inflexione, & compreſſionę
pilorum ſubiectæ lanæ, & è contra conſtat quando
eadem duo lanæ inuolucra collateralitèr ſeſe contin­
gunt fulciunturque à ſubiecto plano, tunc neque pi­
li lanei collaterales inflectuntur, nec comprimuntur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index