Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 241 > >|
1teruallo: quidni terrena hæc moles ex gra­
uiſsimis quidem metallis atque lapidibus,
ſed & ex corporibus alijs argillâ leuioribus,
ex aquâ, aere, ſubtiliſsimisque expirationi­
bus coagmentata mediocrem argillæ graui­
tatem (quantum fas eſt coniecturâ aſſequi)
obtinere dicatur?
Guld. Fallor, ſi Tartarus ipſe ad exte­
nuandam terræ grauitatem tibi ſuppetias
non tulerit.
Ob oculos pones immenſa ſpe­
læa æternis flammarum globis redundantia,
& exaggeratâ longè latèque patentis impio­
rum carceris magnitudine (quam penetra­
bilis ignis implet, non modò nihil habens
proni, ſed & ſurſum rectis lineis in cœleſtem
locum ſubuolare contendens) tantum ex tel­
lure detrahes ponderis, quantum metallą
omnia atque marmora reſtituere non va­
leant.
Nec deerit doctiſsimorum virorum
ſuffragium, qui cauernam hanc totius ter­
reni globi partem quartam præciſiſſimè ſta­
tuunt, cum qua pariter admirabilem illam
Lunaris motûs librationem conſentire inge­
niosè opinantur.
Merſ. Et verò talia afferentem caſtigare
quis audeat?
Abſtineo tamen, ne fortè ex
vobis audire cogerer iterum, quæ haud ita
pridem neſcio quis diſſerebat.
Nihil eſt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index