Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 252 > >|
Hæc autem ita.] Similitudine comprobatur conuexum &
concauum
contraria eſſe.
Quemadmodum magnum & paruum con­
traria
ſunt, quia diſtant, inter ſe per medium, quod eſt æquale, &
cum
commutantur in inuicem neceſſe eſt prius æquale fieri: ſic con­
uexum
& concauum contraria erunt, quia diſtant inter ſe per me­
dium
, quod eſt rectum, & cum commutantur in inuicem prius re­
ctum
etiam fieri neceſſum eſt.
ſunt igitur conuexum & concauum
contraria
.
Sed & hic aſſumemus per eandem definitionem contra­
riorum
ante poſitam, & ex ſententia Ariſtotelis in categ. Quanti­
tatis
, magnum & paruum apparenter duntaxat eſſe contraria.
Ap­
parenter
dico vt illa priora, quia habent aliquid de definitione con­
trariorum
, quod ſibi conueniat, ſcilicet diſtare inter ſe in eodem ge­
nere
, & habere medium: ſed non vere tamen eſſe.
Quia non habent
omnes
prædictæ definitionis particulas ſibi conuenientes.
Hæc
enim
cum ſint in Relatis, vnum idemque non ex ſe dicitur magnum
aut
paruum: ſed reſpectu alicuius, vt canis reſpectu elephantis paruus
eſt
, at idem reſpectu muſcæ magnus eſt.
Cœterum hic notandum eſt
reſpectum
iſtum licet fieri poßit ad quodlibet obuium, cum tamen
hæc
vocabula, magnum, paruum, ſimpliciter dicuntur, fieri ad ſym­
metrum
ſui cuiuſque generis.
Symmetrum appello, quod iuſtam ma­
gnitudinem
in ſuo genere adeptum eſt.
Et hoc eſt quod hic dicitur
æquale
, medium ſcilicet inter magnum tanquam excedens, & paruum
tanquam
deficiens, neutrobique igitur iuſtum.
Vt eſto, quod aiunt
multi
, iuſta hominis magnitudo ſex pedum.
Qui igitur inter homi­
nes
ſeptempedalis eſt, magnus: qui quintumpedalis, paruus ſimplici­
ter
dicetur.
Hinc intellige, vt id obiter annotem, quod apud Ariſto­
telem
memini me legiſſe, nullam paruam mulierem pulchram eſſe,
quia
, quod prima pars eſt pulchritudinis non habet, ſymmetrum ſui
generis
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index