Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
51 39
52 40
53 41
54 42
55 43
56 44
57 45
58 46
59 47
60 48
61 49
62 50
63 51
64 52
65 53
66 54
67 55
68 56
69 57
70 58
71 59
72 60
73 61
74 62
75 63
76 64
77 65
78 66
79 67
80 68
< >
page |< < (47) of 532 > >|
IN ſphæra maximi circuli A B C, D B E, auferant ex paralleli: A D C,
F
G, circunferentias ſimiles A D, F G.
Dico maximos circulos A B C, D B E,
66[Figure 66] aut tranſire per polos parallelorum A D C,
F
G, aut vnum eundem parallelum tangere.
Aut enim alter illorum, nempe A B C, tran-
ſit
per polos parallelorum, atque ita oſten-
demus
, alterum per eoſdem tranſire, aut
tranſit
quidẽ per polos parallelorũ, ſed alte
tamen illorũ tangit, atq;
ita demonſtra-
bimus
, alterum cundem tangere;
aut deniq;
neque
per polos parallelorum incedit, neq;

alterum
illorum tangit:
quo poſito conclu
demus
circulos maximos datos aliquẽ aliũ
parallelum
tangere datis parallelis minorẽ.

Tranſeat
enim primum A B C, per polos pa-
rallelorum
.
Dico & D B E, per eoſdem trã
ſire
, hoc eſt, pũctum B, in quo ſe ſecant maximi circuli A B C, D B E, polum
eſſe
parallelorum A D C, F G.
Si namque B, non eſt eorum polus, ſit H, po-
lus
ipſorum.
Et quia circulus A B C, ponitur tranſire per eorum polos, erit
H
, in circunferentia A B C.
Per H, G, deſcribatur circulus maximus H G,
1120. 1. huius.2210. huius. ſecans A D C.
in I. Eruntq́; arcus A I, F G, ſimiles, cum intercipiantur in-
ter
maximos circulos A H, H I, per polum H, deſcriptos:
Ponitur autem
&
arcus A D, eidem arcui F G, ſimilis. Similes ergo ſunt arcus A I, A D;
atque adeo cum ſint eiuſdem circuli, inter ſe æquales erunt, totum & pars.
Quod
eſt abſurdum.
Non ergo aliud punctum, præter B, polus erit parallelo-
rum
, ſi alter circulorum A B C, D B E, nempe A B C, per illorum polos du
citur
, Quare vterque circulus maximus A B C, D B E, per polum B, paralle
lorum
tranſit, ſi vnusipſorum tranſit.
67[Figure 67]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index