Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 1055 > >|
1
cauſſæ poſſunt afferri, ita enim tractantur, vt à nobis ſuprà dictum eſt de primis illis cogita­
tionibus rudibus ſcilicet & inchoatis, vt quid in illis veri continetur, accipi poſsit; illud re­
pudiari, quod ineſt falſi.
Proinde in iis ita verſandum, vt medici in corporum curatione; ſicu­
ti enim ipſi non nutriunt, nisi corpus a prauis humoribus repurgarint: ſic neque ali debet ani­
mus; niſi ante pellantur errores.
Efficitur item, vt in veram ſententiam poſsit quiſque trahi
facilius, quo maior philoſophorum conſenſus exiſtat; erit verò hoc expeditius quo plura ex in­
hærentibus & comitantibus explorentur, atque illa quidem quæ videantur aduerſa (nam neceſ­
ſariæ contrariorum concluſiones & rationes, quęſtiones ſunt de contrariis) patiunt enim dubita­
tionem; dubitatio verò copiam facit, & dum animum huc & illuc conuertit, viam monſtrat ad
inueniendum quod quęritur, cùm ita eueniat, vt ex aduerſorum collatione quod plus valeat ob­
ſeruari poſsit, & ex oppoſitarum rationum conflictu, non ſecus àc ignis ex attritu ſilicis, excutia­
tur veritas, & fallaciarum cauſſæ facilius detegantur, vnde omnis ignorantiæ caligo diſpellitur.
Neque enim oratio vera ſolùm eſſe debet; ſed aperienda quoque cauſſa eſt, cur falſa pro veris
habita ſint.
cùm ita fiat, vt ratio per quam falſa colligebantur, probabilis ſanè, verùm non neceſ­
ſaria videatur.
Proptereà vero tum magis adhæreſcimus. Oppoſita enim (vt fertur) in proximo
magis elucent.
Ex hac igitur verorum collatione cum falſis id facilè ſuccedit quod optat in addiſcente

Philoſophus.
ita enim principia vera cognoſcit & credit, vt ijs oppoſita falſa prorſus exiſtimet;
ex quo efficitur immutabilis; id quod ſcientis eſt maximè proprium.
Nec reticendum illud eſt
quòd aliqui ratione inſiſtunt, nonnulli, quorum minus perſpicaæ eſt ingenium, apparentibus.
ea
verò ſępè ſecum pugnare contingit, ex quo ſententiæ repugnantes oriuntur.
Igitur ob eam cauſ­
ſam rationes & apparentia ſunt conferenda, ſępiusque.
apparentia conſectanda ſunt quàm retinen­
dæ rationes: a ſi verò pugnent cum apparentibus eas ſoluere oportebit. Nunc autem niſi illas

ſoluere liceat, fidem iis habere cogimur, & inuiti decipimur.
Tùm etiam quia verum ex falſis col­
ligi poteſt, concluſionis cauſſæ ſpectandæ ſunt; ne fortè id quod concluditur, illi tribuatur ex quo,
non pendet.
Prætereà maiorem auctoritatem habebunt ea quæ dicentur apud illos qui antè au­
diuerint rationes earum ſententiarum quæ controuerſiam faciunt.
b Nam ſic rectiores iudices

habebimur, ſi omnium cauſſas audiamus.
Arbitros enim præſtare nos oportet, non aduerſarios,
ſi iudicando verum inuenire volumus.
Cæterùm prætereà, quæ valent ad rectè iudicandum, il­
lud ab Ariſtotele ſcriptum eſt, ea videnda eſſe quæ dixerint alij, ne ſi decepti fuerint, in eiſdem ver­
ſemur erroribus.
& ſi quod nobis commune cum illis decretum ſit, ne priuatim moleſtiam nobis

ipſis exhibeat, c dum cęteros adiutores habemus; & pro nobis pugnare paratostur; quaſi ſoli tantam

quæſtionem ſuſtinere non valeamus, itaque ad excuſationem ſocios quęrimus; & crimen nobis
volumus cum alijs eſſe commune: neque id affine culpæ habendum eſt; quia tametſi nihil de il­
la quæſtione ſuccurrit quod aliter conſtitui poſsit; gratum tamen eſſe debet non modò per om­
nia melius; ſed quòd aliqua ſanè meliora faciamus, alia verò non deteriora, ſi melius non licuerit.
Hic quidem noſtri conſilij fructus. Verumenimuerò, cùm variis modis ſententiæ philoſophorum
tractari ſoleant, & diſſolui rationes quibus confirmantur & probabiliter & demonſtratiue; non
deſunt etiam (vt commune eſt omnibus falli) qui ſe cauillis inuoluant, quibus cùm ſe extricare
neſciant, multa comminiſcuntur quæ toto cœlo diſtent à vero.
Nonnulli item demonſtrationi­
bus vtantur quæ propriæ ſint aliarum ſcientiarum.
Nos in hac methodo conſtituimus illa diſſolue­
re quæ vel ex noſtris principiis malè deducta ſint, vel concluſa mediis per accidens, vel etiam in­
uoluta ſophiſmatis; illud in animo perpetuò fixum habentes, vt quæ ponuntur à nobis cum ſen­
ſilibus primum, tùm deinde cum Ariſtotelicis dogmatis congruant: ſiqua præter hęc adhibean­
tur, nihilominus ſtudebimus, vt ad ea ipſa, quæ primi propoſiti ſunt, aliquo pacto conducant.

Nouerat enim Ariſtoteles Parmenidem & Meliſſum, tollere naturam principij, nedum natura­
lis ſcientiæ fundamenta demoliri.
quia verò præſeferret ea diſputatio philoſophiam, ideſt, pate­
faceret aditum ad inueniendam veritatem (talis enim eſt vis eius locutionis ἒχειν φιλοσοφίαν,
ideſt, habere philoſophiam: ita vt etiam alibi Ariſtoteles ita ſcriptum reliquerit aliquid eſſe à
ciuili philoſopho conſiderandum, quòd haberet ἀπορὶαν καὶ φιλοσοφὶαν πωλιτικὴν, d ideſt,

dubitationem & philoſophiam ciuilem & alibi ὃσα μὲν οῦν ἒχειν φιλοσοφίαν πωλιτικὴν,
e ideſt, “Quæcunque habent philoſophiam ciuilem”, ſic quia contemplatio entis & vnius veritatem

illuſtrat, & valet ad fundanda phyſiologiæ principia, non detrectauit Philoſophus eiuſmodi con­
greſſum
.
Nanque etſi non naturales quæſtiones ad diſcutiendum proponebant, de natura ſe lo­
qui profitebantur quæ, cùm principium foret, impellebat item ipſos ad diſceptandum quodam­
modo de principio.
Itaque ob affinitatem quam habebat illa poſitio cum phyſiologiæ princi­
piis, ab Ariſtotele conſiderata eſt.
De natura autem ſe diſſerere autumabant, idcirco quod nulla
alia ſubſtantia ſupra naturam ab illis perſpecta fuiſſet.
Et Epicurus etiam omnia naturæ nomine
appellauit qui ita diuidit.
Omnium quę ſint, naturam eſſe corpora & inane, quęque his accidant.
Nam quæcunque eluent aut his coniuncta duabus (corporibus & inani) rebus ea inuentes; aut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index