Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 241 > >|
1Namque aliis aliud praestantius exoreretur.
Cedere item retro possent in deteriores
Omnia sic partis; ut diximus in meliores;
Namque alijs aliud retro quoque tetrius esset
Naribus, auribus, atque oculis, orisque sapori.

Quae quoniam non sunt in rebus reddita certa &
Finis utrimque tenet summam: fateare necesse est
Materiem quoque finitis differre figuris.

Denique ab ignibus ad gelidas, hiemsque pruinas,
Finitum est, retroque pari ratione remensum est:
Finit enim calor, ac frigus; mediique tepores
Inter utrumque iacent explentes ordine summam.

Ergo finita distant ratione creata;
Ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
Hinc flammis, illinc rigidis infesta pruinis.

Quod quoniam docui, pergam conectere rem, quae
Ex hoc apta fidem ducuit; primordia rerum,
Inter se simili quae sunt perfecta figura,
Infinita cluere.
enim distantia cum sit
Formarum finita; necesse est, quae similes sint,
Esse infinitas, aut summam materiai
Finitam constare: id quod non esse, probavi
Versibus ostendam, corpuscula materiai
Ex infinito summam rerum usque tenere,
Undique protelo plagarum continuato.

Nam quod rara vides magis esse animalia quaedam,
Fecundamque minus naturam cernis in illis:
At regione, locoque alio, terrisque remotis,
Multa licet genere esse in eo, numerumque repleri.

Sicuti quadripedum cumprimis esse videmus
In genere anguimanos elefantos, India quorum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index