Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 248 > >|
1PQ, erit æqualis 26190. cui ſi addas ſinum rectum eiuſdem arcus, ſcili­
cet. 25038. erit compoſita ex vtraque 51228. rejecta minutia, hic erit mo­
tus puncto E, eo tempore, quo decurrit arcum 15.grad. iam verò accipe
ſecantem eiuſdem anguli 103290. ex qua, ſi ſubſtrahas ſinum totum, reſi­
duum erit 3290. hic eſt motus puncti F, eodem tempore, qui ad priorem
habet rationem 1/1 iam verò ſi accipias arcum 3. grad. ſcilicet 5238. eiuſ­
dem ſinum rectum 5233. compoſita ex vtraque erit 10471. differentia ve­
rò ſecantis & ſinus totius ejuſdem anguli 137. Cùm igitur motus E per
arcum 3. grad. ſit ad motum F per arcum æqualem vt 10471. ad 137. erit
vt 75. ad 1. ſit motus per arcum 1. grad. erit compoſita ex arcu & ſinu 3491.
differentia ſecantis & ſinus totius 15. igitur ratio maioris motus ad mino­
rem
. Accipe arcum 30. minutorum, erit ſumma, arcus & ſinus recti 1746.
differentia 4. igitur ratio accipiamus 15. erit, ſumma 872. differentia
1. igitur ratio . Si vltra progredimur, ſecantes ceſſant in canone Pi­
tiſci, etſi veniamus ad vnum minutum, quid tandem erit?
quid ſi ad vnum ſe­
cundum, aut tertium &c.
immo quantumvis parvum arcum accipias, erit
maior proportio ex triplici capite.
Primò, quia curva EQ eſt maior rectâ
OQ, ſed per EQ movetur punctum E, idem de aliis arcubus.
Secundò,
quia differentia ſecantis & ſinus recti eſt major RT, igitur, hic accipitur
maior, illic verò minor motus, quàm reverà ſit.
Tertiò quia E à puncto
oppoſitionis versùs Q continuò retardat motum ſuum; igitur movetur
velociùs in primo gradu, quam in ſecundo & in hoc citiùs, quàm in ter­
tio, atque ita deinceps 5 cum tamen F à puncto oppoſitionis verſus R mo­
tum ſuum continuò acceleret; ac proinde moveatur citius in ſecun­
do gradu quàm in primo & in tertio quàm in ſecundo, atque ita dein­
ceps; conſtat igitur: quod initio à me propoſitum fuit, majorem
eſſe proportionem motus ſupremi puncti rotæ; quæ in plano volvi­
tur, ad motum infimi, qualibet aſſignabili; hinc paradoxum egre­
gium, ita moveri duo extrema ejuſdem lineæ finitæ, vt vnum alio infi­
nities velociùs moveatur, infinities, inquam, Syncategorematicè,
nec eſt par ratio rotæ, quæ motu tantùm orbis movetur, quia centrum
illius ſupponitur immobile, nec vllum punctum aſſignari poteſt, in radio
mobili, circa alteram extremitatem, cujus motus ad motum alterius ex­
tremitatis certam & finitam proportionem non habeat; denique huc etiam
plurimùm, immo totum facit angulus contingentiæ, quem prædictus circu­
lus cum plano facit eo ſanè minorem, quo circulus major eſt, cùm enim
quolibet angulo rectilineo, quamtumvis minimo, minor ſit, id que in infini­
tum; motus puncti infimi rotæ, ſeu contactus, eo ipſo incipit, quò tangere
planum deſinit, intercepto dumtaxat dicti anguli contingentiæ cuſpide,
omni rectilineo minore.
Auguſtin. Quid ſi aliquis diceret, punctum illud aliquantulum quieſcere,
ad inſtar cuiuſdam polygoni infinitorum laterum?
Sic enim polygonum in
plano volvitur, vt circa ſingulos laterum angulos totum polygonum ſuc­
ceſſivè volvatur.
Antim. Scio, à viro doctiſſimo hæc iam olim fuiſſe dicta, ſed Geome-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index