Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 158 > >|
1biliter ſubtiliores iis, qui à re fœtida emittuntur;
vtque
ex effectu oppoſito intelligas, radios illos, &
quaſi
catenulas, vncinuloſque rei pulcræ eſſe poſſe
incomparabiliter
ſubtiliores iis, quibus roſa nareis
ad
ſe pellicit.
Vnum reperies difficile; videlicet
imaginari
tenuïtatem illam incredibilem huiuſmodi
corpuſculorum
: ſed quia iam legiſti, opinor, in
exemplo
epiſtolæ ſuperiore Auguſto ad Licetum
ſcriptæ
, quod eſt Luillerio præ manibus, vnde
poſſis
exiſtimare difficultatem eſſe ſubmotam, ideò
ſubmouere
non aggredior heic.
Velim ſolùm con­
ſideres
eam eſſe ſenſuum noſtrorum hebetudinem,
eam
naturæ ſubtilitatem, vt vbi ſubtilitas noſtra de­
ſinit
, ſuam explicare natura incipiat; veluti dum exſol­
uit
, aut compingit animalculum A cari ex innumeris
prope
illis myriadibus particularum, ſine quibus id
animal
conſtare omninô non poteſt; & in cuius tamen
paruitatem
acuties noſtra deſinit: aut dum ex cor­
poris
ſuperficie continenter deradit viſibileis ſpe­
cies
, & quaſi membranulas (niſi malis has totas eſſe
à
lucidis corporibus ex ſuperficiebus corporum re­
flexas
) quæ vix tandem poſt multa ſæcula coaduna­
, vnius telæ araneæ craſſitudini exæquari poſſint.
Heinc ſanè minùs mirabere, minuſque ridiculum
duces
, quod propono tibi de illa ineffabili, aut in­
excogitabili
potiùs tenuitate organulorum, quibus
agentia
naturalia in eliciendis illis ſuis planè admi­
rabilibus
operationibus vtuntur.
Vtcúmque ſit ſanè,
ipſe
non percipio, quomodo quicquid per ſympa­
thiam
, aut antipathiam perhibetur agere, agat reipſâ,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index