Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 158 > >|
1biliter ſubtiliores iis, qui à re fœtida emittuntur;
vtque ex effectu oppoſito intelligas, radios illos, &
quaſi catenulas, vncinuloſque rei pulcræ eſſe poſſe
incomparabiliter ſubtiliores iis, quibus roſa nareis
ad ſe pellicit.
Vnum reperies difficile; videlicet
imaginari tenuïtatem illam incredibilem huiuſmodi
corpuſculorum: ſed quia iam legiſti, opinor, in
exemplo epiſtolæ ſuperiore Auguſto ad Licetum
ſcriptæ, quod eſt Luillerio præ manibus, vnde
poſſis exiſtimare difficultatem eſſe ſubmotam, ideò
ſubmouere non aggredior heic.
Velim ſolùm con­
ſideres eam eſſe ſenſuum noſtrorum hebetudinem,
eam naturæ ſubtilitatem, vt vbi ſubtilitas noſtra de­
ſinit, ſuam explicare natura incipiat; veluti dum exſol­
uit, aut compingit animalculum A cari ex innumeris
prope illis myriadibus particularum, ſine quibus id
animal conſtare omninô non poteſt; & in cuius tamen
paruitatem acuties noſtra deſinit: aut dum ex cor­
poris ſuperficie continenter deradit viſibileis ſpe­
cies, & quaſi membranulas (niſi malis has totas eſſe
à lucidis corporibus ex ſuperficiebus corporum re­
flexas) quæ vix tandem poſt multa ſæcula coaduna­
tæ, vnius telæ araneæ craſſitudini exæquari poſſint.
Heinc ſanè minùs mirabere, minuſque ridiculum
duces, quod propono tibi de illa ineffabili, aut in­
excogitabili potiùs tenuitate organulorum, quibus
agentia naturalia in eliciendis illis ſuis planè admi­
rabilibus operationibus vtuntur.
Vtcúmque ſit ſanè,
ipſe non percipio, quomodo quicquid per ſympa­
thiam, aut antipathiam perhibetur agere, agat reipſâ,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index