Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

Page concordance

< >
Scan Original
461 314
462
463
464
465 315
466 316
467 317
468 318
469
470
471
472 319
473 320
474
475
476
477 321
478 322
479
480
481
482 323
483 324
484
485
486
487 325
488 326
489
490
< >
page |< < (40) of 824 > >|
59040PHYSICES ELEMENTA
Hæc etiam obtinent in radiis obliquis; circa quos notan-
11701. dum diſtantias focorum radiorum exeuntium, minores eſſe quàm
in radiis directis, &
reliquas mutationes magis ſenſibiles eſſe .
22697.
Hæc eadem omnia ex examine duplicis refractionis in in
greſſu &
egreſſu luminis deducuntur. Hæc autem duplex
refractio in caſu quocunque ſub oculis ponitur, in experi-
mentis ſequentibus;
quibus lentium convexarum affectiones
memoratæ confirmantur.
Pixides ut P variæ dantur, quæ aquam continent, & per
33702. quas lumen tranſmittitur per vitra V &
V, quæ dantur in
44TAB. VIII.
fig. 4.
lateribus oppoſitis pixidis, a ſe mutuò diſtantibus circiter
pollicem unum.
Vitra hæc ſunt tenuia; in pixide, quæ re-
præſentat lentem convevam ab utraque parte unum datur,
ſimile illi, de quo in exp.
1. capitis præcedentis, quæ diſpo-
nuntur ut convexitates ſint extra pixidem.
Quando lens plano
convexa repræſentanda eſt, ad unam partem datur vitrum
planum.
Lens cavo-convexa repreſentatur adhibitis duobus
vitris ſphæricis variarum ſphærarum portionibus, &
convexi-
tas portionis majoris ſphæræ, ad interiorem pixidis partem
datur.
Dum lumen per has pixides tranſit, ad oculum patent lu-
minis mutationes in ingreſſu &
egreſſu medii denſioris, &
harum ope omnia, quæ lentes convcxas ſpcctant, clarè de-
monſtrantur.
Experimentum i.
Sit una ex memoratis pixidibus P, ex. gr. cum vitris V, V,
ſphæricis, poſitis convexitatibus externè;
aquâ repleatur;
detur in cubiculo obſcuro radius Solis cylindricus a ſpeculo
S horizontaliter reflexus;
intret hic pixidem; radii paralleli
ex quibus formatur ad ſe mutuò inflectentur, &
convergent;
in egreſſu magis convergent &
in F concurrent. Circa ra-
dios incidentes, qui divergunt aut convergunt, experimenta
inſtituuntur, adhibitâ tabellâ cum lente convexa, ut in expe-
rimentis capitis præcedentis.
Singula puncta corporis lucidi, ut antea memoratum, ſunt
puncta radiantia , &
poſita juſta diſtantia à convexâ 55688. ſingula focum ſuum habent .
66698.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index