Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
581 153
582 154
583 155
584 156
585 157
586 158
587 159
588 160
589 161
590 162
591 163
592 164
593 165
594 166
595 167
596 168
597 169
598 170
599 171
600 172
601 173
602 174
603 175
604 176
605 177
606 178
607 179
608 180
609 181
610 182
< >
page |< < (162) of 672 > >|
590162Diſſertatio Quinta.*& horrendi, cum terrore quodam relucens, ſpeciem gerebat. * Nar-
rationem hanc in dubium ab aliquibus vocari ſcio, eo quod
incertum ſit, unde illam hauſerit Nicephorus obitu Valenti-
niani poſterior annis nongentis:
alii rejiciunt, quia videtur
adhæſiſſe Anaxagoræ, &
Democrito, qui teſte Ariſtotele lib. 1.
Meteor. Summ. 2. cap. 3. *Ajunt eſſe Cometas Coapparentiam erran-*
*tium ſtellarum, cum propterea quod propè veniunt, vide antur tangere*
*ſe invicem.
* Verùm ſi ſtellarum nomine materiam accenſam,
non vera ſidera, intelligamus, non video, cur fieri nequeat, ut
materia ampla uno in loco accenſa intus fervorem concipiat,
qui deinde pluribus ex partibus erumpat in minores flammu-
las;
hæ autem proximum fomitem intermedium ſubinde
accendentes videantur ſerpere, &
accurrere, donec unica ingeus
flamma efficiatur;
Nam demum, ut ibi ſcribit Nicephorus,
*perinde ac ex lucernâ funiculus ardens, ſic flamma ejus in ſublime*
*tollebatur*.
Apud Livium dec. 3. lib. 10. ſub initium. *Anagniæ*
*ſparſi primùm ignes in Cœlo, dein fax ingens arſit*.
Maur. Maximè intentos in ſe habuit Aſtronomorum oculos
Cometa, qui labentis ſæculi anno 18.
ſub finem Novembris
apparuit, &
ſequentis Januarii die 22. deſiit obſervari. Ejus
caput primâ die Decembris Ingolſtadii nudo oculo majus vide-
batur quavis ſtellâ primæ magnitudinis, ſed lumen erat obtu-
ſum, pallidum, neque ſcintillans, Saturno valde ſimile, ut ex
Cyſato refert Ricciolius Almag.
lib. 8. ſect. 1. pag. 20. Sed tertiâ
die Januarii adeò fuit diminutum, ut vix æquare ſtellas quartæ
magnitudinis nudo oculo appareret.
Adhibitis autem duobus
Teleſcopiis altero ſex, altero decem pedum, initio viſus eſt in
medio capitis nucleus lucis conſtipatioris rotundus, diame-
trum habens min.
2. quem ambiebat circumfuſum aliud lumen
pallidius duplo ferè latiore limbo, quàm fuerit nuclei diame-
ter, tanquam juba, ſive Halo:
erat ſcilicet limbi latitudo min. 3.
& tota diameter apparens min. 8. circiter. Die 8. Decembris
nucleus non fuit ampliùs rotundus, ſed diffiſſus in tres vel qua-
tuor irregularis figuræ globulos inter ſe cohærentes.
Die 17.
&
18. pro nucleo illi fuerunt aliquot minutiſſimæ ſtellulæ,
lumine obtuſiſſimo illis interfuſo, &
circumfuſo: & die 20.
manifeſtiùs apparuit in ſtellulas multas diſſolutus;
die autem
24.
ſtellulæ nuclei magis diſtractæ, & multò tenujori lumine
apparuerunt:
Nuclei diameter fuit min. 6. Limbi latitudo min. 5.
adeóque tota diameter apparens min.
16. poſtea diſſipatis illis
ſtellulis non pot uit Tubo ſpectari.
Ex hac narratione

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index