Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of figures

< >
< >
page |< < (575) of 677 > >|
591575
GNOMONICES
LIBER SEPTIMVS.
364[Figure 364]
AVCTORE
1110
CHRISTOPHORO CLAVIO BAMBERGENSI
SOCIETATIS IESV.
QVONIAM Superioribus libris demonſtrationes cum horo-
logiorum deſcriptionibus plerunque permiſtæ ſunt, vt pluri-
bus verbis, quàm par ſit, res ipſa tractata nonnullis poſſit vide-
ri:
operæpretium mefacturum exiſtimo, ſi hoc ſeptimo libro
in gratiam eorum, qui vel Geometricis demonſtrationibus mi
2220 nus delectantur, vel in rebus Mathematicis nõ tantum ſe exer-
cuerunt, vt eas poſſint aſſequi, vel denique regulas deſcriben-
dorum horologiorum in vnum locum ſine demonſtrationi-
bus congregatas habere volunt, ſeorſum proponam, atq;
bre-
uiſſimè capita præcipua, quibus omnia genera horarum, de quibus copioſiſſimè
in ſuperioribus libris diſſeruimus, in quauis plana ſuperſicie ad datam ſtyli magni-
tudinem deſcribi poſſint.
Ita enim fiet, vt cum præcepta deſcriptionum à demon-
ſtrationibus ſint ſeiuncta, ſeparatimque perſcripta, ac diſtinctè, nullum prorſus im-
pedimentum, aut mora horologiographum in horis deſcribendis poſſit retardare.
Nam in antecedentibus libris ſępenumero curſus deſcriptionis horologiorum in-
3330 terrumpatur neceſſe eſt, ob multitudinem demonſtrationum, quæ paſſim cum prę-
ceptis inuolutæ ſunt;
adeo vt vix ſine moleſtia horologium vllum deſcribi queat.
Atque hac in re morem etiam geram quàm plurimis, qui enixe hoc à me efflagita-
runt.
Modus autem, quem in hac præceptorum breuitate tradenda ſequemur, ta-
lis erit.
Præcepta illa, quæ omnino ad horas deſcribendas neceſſaria ſunt, hoc loco
repetemus, vt opus non ſit quicquam ex ijs, quæ ſuperioribus libris ſcripta ſunt, huc
ad cuiuſuis horologii deſcriptionem transferre, exceptis quibuſdam, quæ ad vbe-
riorem doctrinam faciunt, vel ad horas non pertinent, in quibus lector ad ſuperio-
res libros remittendus erit.
Neque vero hoc loco diuiſionem horarum, atque ho-
rologiorum, neque naturam circulorum horariorum, aut eorum poſitionẽ in cælo
4440 repetere neceſſarium videtur, cum omnia hæc copioſe lib.
1. explicata ſint à nobis;
diuiſio quidem horarum, atque horologiorum ad initium, poſitio vero circulorum
horariorum propoſ.
9. & 10. Quare ad horologiorum deſcriptionem aggrediemur.
DE HOROLOGIO HORIZONTALI
Aſtronomico. CAP. I.
HOROLOGIVM horizontale Aſtronomicum hac ratione deſcribemus. In
55Horizentalis
horologii Aſtro
nomici deſcri-
ptio.
plano horologii ducatur recta vtcunque H N, pro linea meridiana;
vel, ſi planum
ſtabile ſit, &
Horizonti æquidiſtans, inueniatur in eo linea meridiana H N, per
6650 ea, quæ in commentarijs in ſphæram ſcripſimus, cum Meridiani circuli officia
explicaremus, vel certè, vt docuimus in ſcholio propoſ.
23. lib. 1. huius Gno-
monices.
Deinde electo loco ſtyli in puncto G, ductaq́ue recta G D, ad H N,
perpendiculari, ſumatur G D, propoſito ſtylo cuiuſcunque magnitudinis æqualis.
Facto autem
D, centro, deſcribatur arcus circuli A B C, in quo à recta D G, producta verſus partes auſtrales,
hoc eſt, verſus A, numeretur complementum altitudinis poli B A, &
verſus C, ipſa altitudo poli
B C, ducanturq́ue rectæ D A, D C, (quarum illa axem mundi, hæc vero communem ſectionẽ
Aequatoris ac Meridiani reſert) ſecantes meridianam lineam in punctis H, &
I: per punctum
77Centrum horo
logii.
autem I, excitetur ad lineam meridianam perpendicularis F K.
Erit H, centrum horologii, in
quo nimirum omnes lineæ horariæ ſe interſecant;
recta autem F K, erit linea æquinoctialis, cõmu
88Linca æquino-
ctialis.
nis videlicet ſectio Aequatoris, &
plani horologij, in quam, Sole in ęquinoctiis exiſtẽte, vmbra

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index