Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (49) of 760 > >|
59149LIBER. II. autem, nomine uacat. Nam ut perſpicuum in colore cõmu-
nis eſt quidem affectis in aëre, atque aqua, ſic alius qui-
dem in odoribus eſt affectus qui quidẽ ineſt in his utriſq;
,
in aëre inquam, &
aqua. Videntur enim & animalium
ea quæ uerſantur in aquis, ſenſum odoris habere:
uerùm ho
mo, cæteraq́;
animantia, quæ degunt in terra, atque reſpi-
rant, nequeũt ſine reſpiratione olfacere.
Et cauſaetiam hu-
iuſce posterius explicabitur.
De Auditu, & ſubiecto Sono.
CAP. VIII.
11Hîc Āriſto.
de duplici ſo-
no, déq; auditu
determinat.
_N_Vnc autem poſt hæc de ſono, & auditu determine-
mus oportet.
Eſtitaq; ſonus duplex: quidam enim eſt
actu, quidam potentia, ſonus.
Nam corporum quædam non
habere dicimus ſonum, ut ſpongiam, lanam, &
huiuſcemo-
di:
quædam habere, ut æs, & quæcunque ſolida, leuiaq́;
ſunt: quia poſſunt ſonare, id eſt, inter ſe & auditum ſonum
efficere.
Fit autem actu ſonus, alicuius ſemper ad ali-
quid, &
in aliquo: ictus eſt enim, qui ſonum efficit ipſum.
Quapropter fierinon poteſt, ut ſi unum ſit corpus, ſo-
nus efficiatur:
quippe cùm aliud ſit id quod uerberat,
aliud quod uerberatur:
quare id quod ſonat, ad aliquid ſo-
nat.
Sine autem latione nunquam efficitur ictus. Atq; uti
diximus, nõ quorumuis ictus corporũ ſine ullo diſcrimine
ſonus eſt:
nullum enim efficit ſonũ, ſi percuſſa fuerit lana:
ſed æs, & quæcunq; ſunt leuia, concauaq́; : æs quidem, quia
corpus eſt leue, concaua uerò, quia per reflexionem, com-
plures poſt primum efficiunt ictus:
quippe cùm non poßit
aër motus, ac agitatus exire.
Præterea auditur quidem
ſonus &
in aëre, & in aqua. At uerò nec aër eſt autor
ſoni, nec aqua:
ſed opus eſt ut inter ſeſe ſolidorum corpo-
rum atque ad aërem ictus fiat:
quod quidem tum fit,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index