Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
491
491 (63)
492
492 (64)
493
493 (65)
494
494 (66)
495
495 (67)
496
496 (68)
497
497 (69)
498
498 (70)
499
499 (71)
500
500 (72)
< >
page |< < (164) of 672 > >|
592164Diſſertatio Quinta. præjudicemus, neque revocemus ad arbitrium noſtrum. Ne
quid tamen temerè aggrediar, dabis-ne Dandule, quod haud
gravatè concedendum Gradonicus cenſuit, vires ex aſtris in
hęc inferiora erumpentes non Qualitatum Occultarum mera
vocabula eſſe, ſed halitûs &
aſpirationes ex ipſis ſtellarum cor-
poribus effluentes?
Dand. Dabo Sanè: quandoquidem, ut habetur Deuteron. 4.
19. omnia aſtra cœli creavit Dominus Deus *in ministerium* cun-
ctis gentibus, quæ ſub cœlo ſunt;
ſi autem in miniſterium
creatæ ſunt res cœleſtes, non tantummodo ſpectaculum homi-
nibus præbent, ſed, omnium conſentientibus ſententiis, etiam
efficientiam habent (ideò enim Geneſ.
1. *Moyſes potiùs dicit*
*ſigna quàm cauſas, ut occaſionem idololatriæ tolleret*, ut notat
S.
Thom. 1. par. quæſt. 70. art. 2. ad 2.) quâ effuſæ aſpirationes
&
terræ viſcera pervadunt, & ſub aquas penetrant commo-
vendo particulas, quarum alias diſſolvunt ac diſſipant, alias
complicant &
connectunt, séque illis commiſcent, alias extru-
dunt, &
terreis aqueiſque expirationibus aërem replent; ubi
modò vapores in nubem cogunt, aut ſolvunt in pluvias, modò
ſiccos halitûs urgendo ventos excitant, illiſque vires addunt,
modò igneas exhalationes congregant, &
irritatas accendunt.
Quid eſt, quod tactu Lunæ læditur, ſi quis in ejus lumine ob-
dormiſcat?
Non utique à luce, quam à Sole acceptam reflectit,
damnum oritur;
ſed à lunaribus halitibus per corporis quie-
ſcentis poros in ſomno magis patentes illapſis, qui in corpus
ambulantis non æquè influunt;
ſicut in commotam manum
ex ſubiectis prunis non tantus calor penetrat, quantus in im-
motam.
Quâ autem ratione Oftreis atque Conchyliis omni-
bus contingeret, ut cum Lunâ creſcant pariter, pariterque
decreſcant, niſi ex Lunâ, quando lumine impletur, in oſtreas
aliquid illaberetur, quo exquiſitiùs conficerent alimentum,
&
pingueſcerent, eóque carerent, cum Luna luminis detrimen-
tum patitur?
Certè arbores, hyemali tempore, cum Lunâ
ſimul ſeneſcentes tempeſtivè cæduntur, non niſi quia tunc
humore carent, quominùs concocto turgeſcunt Lunâ à ſynodo
ad oppoſitum Solis properante:
Ex quo inferre licet, à Lunæ
creſcentis aſpirationibus humorem in arborum radices ingeri,
aut radicum meatûs reſerari, ut humorem largiùs hauriant.

Hoc autem, quod in Lunâ manifeſtum videtur, cæteris quoquè
ſideribus concedi, ne otioſam ætatem ſinè ullâ efficientiâ tra-
ducant, rationi conſentaneum cenſeo, cum &
ipſa eundem in
finem ſint co ndita.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index