Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (50) of 760 > >|
59250ARIST. DE ANIMA aër percuſſus permanet, neq; diffunditur. Quapropter ſi
citò uehementerq́;
percutiatur, ſonat: opus eſt enim ut per-
cutientis motus, diffuſionem præueniat aëris, périnde atq;
ſi cumulum, aut aceruum arenæ cùm fertur, uelociter quiſ-
piam uerberet.
Fit autẽ echo, ſonitus inquam is, qui poſt
ſonum reſultat, cùm aër factus unus cb uas, uel locum, qui
terminauit ipſum atq;
diſſolui prohibuit, inde reſilit ue-
luti pila, repulſus.
Videtur autem talis ſonuus fieriſemper,
ſed non ſemper clarus efficitur:
nã & in ſono périndè atq;
in lumine fit.
Lumen enim ſemper refrangitur, alioquin
nõ fieret lumen ubiq;
, ſed eſſent extra locum eum tenebræ,
quò radijſolis perueniunt.
Verùm non ita ſemper refran-
gitur, ut umbram efficiat, qua terminare lumen ſolemus:

quod quidem tum fit, cùm ab aqua, uel aëre, cæterisq́;
leui-
bus, ut patet, reflectitur.
Rectè autem à ueteribus audiendi
uacuo tribuitur autoritas:
nam aër, uacuum eſſe uidetur, is
autem eſt, qui audire facit, cùm cõtinuus, unusq́;
fuerit agi-
tatus.
Verũ quia fragilis eſt, non perſonat, niſi id quod eſt
percuſſum, ſit leue:
tum enim unus ipſe ſimul ob planitiem
ipſam euadit:
leuis nãq; corporis planũ, eſt unũ. Id igitur
ſonum efficit, quod mouet uſq;
ad auditum continuatione
aërem unũ.
Ineſt autem auditui quidã inſitus aër, atq; cùm
auditus in aëre ſit, cùm externus aër mouetur, &
internus
mouetur, ac agitatur.
Quapropter animal non omni audit
ex parte, neq;
quouis aër pertranſit, & penetrat: quippe
cùm animatũ nõ habeat aërem ubiq;
, quo poßit quauis ſua
parte moueri.
Ipſe igitur aër uacat ex ſe ſono, quia facilè
diſpergi@ur, ac diſſoluitur:
uerum cùm prohibetur diſſolui,
tum motio ipſius eſt ſonus.
At is aër, qui in auribus eſt col-
locatus, intus eſt cõditus, ut ſit immobilis:
atq; hoc, ut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index