Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
< >
page |< < (576) of 795 > >|
593576INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM
Si enim C D fuerit diviſa quoque in partes infinite parvas C I,
I H, H G, G F, F D, veluti erat A B;
erit dimiſſa recta perpendi-
cularis Ii = ff.
Hh = gg. Gg = Hh. Ff = ii. D A = C B. adeoque
erunt harum æqualium Cohærentiæ æquales, ergo ſumma Cohæ-
rentiarum in A D C = ſummæ Cohærentiarum in ABC, ſive priſma
Trigonum poſitum ut A D E, erit æque cohærens ac priſma Trigo-
num poſitum ut A B C.
Corol. 3. Si ergo parallelopipedum A D B C foret bifariam ſectum
in duo priſmata Triangularia A D C, A B C, quæ ſeorſim poneren-
tur, uti in fig.
6. jacent, duplo minus cohærerent, quam integrum
parallelopipedum A D C B.
Corol. 4. Tab. 25. fig. 5 Adeoque detur quodlibet aliud priſma Tri-
gonum K L M, cujus baſis K M jaceat horizontaliter, habebit Cohæ-
rentiam adeam parallelopipedi ejusdem baſeos &
æque alti K S R M,
uti 1 ad 4.
nam ducta perpendiculari L P ſupra K M, tranſeunte per
angulum K L M, erit K L P trigonum, uti A B C in fig.
6. & quadran-
gulum P K S L eſt veluti in fig.
6. A B C D. ita eſt L P M trigonum &
L P M R quadrangulum:
eſt autem Cohærentia Trianguli K L P ad
eam quadranguli K S L P, uti 1 ad 4.
& ita Cohærentia Trigoni L P M,
ad eam quadranguli P L R M uti 1 ad 4:
quare erit Cohærentia prisma-
tis, cujus baſis eſt Triangulum K L M, ad Cohærentiam parallelo-
pipedi, cujus baſis eſt quadrangulum K S R M, veluti 1 ad 4.
Hanc propoſitionem Experientiæ ſubmittendam eſſe cenſui, ut
conſtaret, an vera quoque hoc modo foret, an aliquid adhuc la-
teret, quoniam prima fronte paradoxa apparet.
EXPERIMENTUM CLXXXV.
Ex ſpeculo optimi vitri exſciſſa fuit lamella ſesquipedem longa,
quæ deinde bifariam frangebatur:
ex una portione formatum fuit
priſma Triangulare, veluti eſt KLM in fig.
5. cujus quodlibet la-
tus fuit accuratiſſime, o, 2, pollicis rhenol:
ex altera portione præ-
paratum fuit parallelopipedum rectangulum, veluti eſt K S R M,
cujus duo latera parallela, K M, S R erant quoque o, 2, pollic.
alia
K S, M R erant perfecte ejusdem altitudinis ac priſma K L M.
ut
partes accuratiſſimæ haberentur, quæ Experimentis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index