Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (51) of 760 > >|
59351LIBER II. ctè ſentiat differentias oẽs motus. Et propter hoc in aqua
etiam audimus:
quia nõ ingreditur in ipſum inſitum aèrem
nec in aurem ob obliquitates ipſius, aqua.
Quòd ſi accide-
rit, non audimus:
necitem, ſi ægrotauerit ipſa membrana,
quemadmodum etiam non uidemus, cùm ea pellis ægrotat,
quæ pupillam complectitur.
At enim ſignum id eſt audien-
di, uel non audiendi:
nam auris ſemper ſonat périnde ac
cornu:
ſemper enim aër inſitus, motu ſuo quodã in auribus
agitatur:
uerùm ipſe ſonus alienus eſt, & non proprius. Et
proptereà ueteres uacuo nos inquiunt audire ac perſonan-
te:
quia audimus eo quod determinatum aërem habet. Sed
utrum horum duorum ſonet, utrum id quod uerberatur, an
id quod uerberat?
At constat utrunq; ſonare, modo autem
diuerſo.
Sonus enim motio eſt eius, quod eo motu moueri
poteſt, quo mouentur ea, quæ reſiliunt à corporibus leuibus
cùm quiſpiam percutit.
Nec omne quoduis tam uerberatũ,
quìm uerberans, ſonum efficit, uti diximus:
non enim, ut pa
tet, ſonus efficitur, ſi acus feriat acum:
ſed opus eſt ut id
quod uerberatur, ſit planum, quo ſimul aér inde reſiliat,
totus´ ue concutiatur.
Atq; differentiæ ſonorum, actu ſono
manifestæ fieri ſolent:
nam ut abſq; lumine non uidentur
colores, ſic neq;
acutum, graueq́; ſine ſono diſcernitur. Hæc
autem à tangibilibus translatione dicuntur:
acutum nanq;
multum in breui tempore ſenſum mouet: grauè uerò, lon-
go in tempore parum.
Non igitur idem eſt acutum, & ue-
lox, neque graue, tardumq́;
: ſed fit alterius quidem motus
propter uelocitatem talis, alterius autem talis ob tarditatẽ.

Et ſimilia eſſe uidẽtur acuto, atq;
obtuſo, quæ ſunt in tactu
(nam acutũ quidë, quaſi pũgit:
obtuſum autem, quaſi pel-
lit) quia illud in pauco, hoc in multo tẽpore mouet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index