Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (52) of 760 > >|
59452ARIST. DE ANIMA re fit, utillud ſit uelox, hoc tardum. Atq; de ſono quidẽ de-
terminatum ſit hactenus.
Vox autem ſonus quidam eſt ani-
mantis:
nihil enim inanimatorũ uocem habet, ſed ſimilitu-
dine quadam dicuntur uocem emittere:
ut tibia, lyra, cæte-
raq́;
inanimata, quæcunq; extenſionem, concentũ, & locu-
tionem habent:
horum enim ſoni ſimiles eſſe uoci uidentur,
quia uox &
hæc eadem habet. Atqui cõplura ſunt anima-
lium, quæ non eliciunt uocem, ut ea quæ ſanguinis exper-
tia ſunt:
& eorum quæ ſanguinem habent, piſces: atq; id
non abſq;
ratione: ſiquidem ſonus motio quædam aëris eſt.
Sed qui uocem dicuntur emittere, ut Acheloi fluuij piſces,
ij branchijs ſanè ſonitant, uel aliqua ſimili parte.
Vox au-
tem &
ſonus eſt animalis, & non quauis efficitur ſine diſ-
crimine parte.
Sed cùm aliquo percutiente aliquid, & in
aliquo, quod quidem eſt aër, ſonus effici ſoleat, iure profe-
ctò uocem animalium ea ſolùm habebunt, quæ ſuſcipiunt,
aërem.
Iam enim ipſa natura ut ad gustum, & locutionem
utitur lingua, quorum gustus quidem neceſſariũ eſt (qua-
propter pluribus ineſt) interpretatio uerò eſt gratia boni,
ſic &
aëre, qui reſpiratione trahitur, ad duas utitur ope-
rationes, ad internum inquam diſponendum calorem, quod
quidem eſt neceſſarium, &
cauſam in alijs explicabimus,
&
ad uocem etiam conficiendam ob bonum. Instrumen-
tum autem reſpirãdi fauces ſunt:
pulmoq́; id eſt, gratia cu-
ius eſt ista pars:
nam ea quæ gradiũtur, hac in parte plus
habent caloris, quàm cætera.
Is præterea locus, qui circa
cor eſt, primus, reſpiratione nimirũ eget.
Idcirco neceſſa-
riumeſt aërem ingredi reſpiratione attractũ.
Quare uox
eſt ictus aëris reſpiratione attracti, qui quidem ab anima
fit ea, quæ his in partibus collocatur, ad eam partem,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index