Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
591 163
592 164
593 165
594 166
595 167
596 168
597 169
598 170
599 171
600 172
601 173
602 174
603 175
604 176
605 177
606 178
607 179
608 180
609 181
610 182
611 183
612 184
613 185
614 186
615 187
616 188
617 189
618 190
619 191
620 192
< >
page |< < (167) of 672 > >|
595167De Cometis. durant, prout materia accenſa facilè aut ægrè diſſipatur: terre-
ſtribus halitibus non tantam vim tribuo, ut ſponte ſuâ Lunæ
limites tranſiliant, ſed à ſidereis expirationibus, quibus invol-
vuntur, raptos aſſero:
altiùs à terrâ ſenſim, aliquando etiam
raptim, aſſurgere intelligimus, quia ſiderei halitûs non jam
diſſipati atque diſtracti errant, ſicut in aëre vapores atque ſpi-
ritûs;
ſed ſicut hi concreti in grandinem deſcendunt, ita illi in
unum coacti ad ſuperiora migrantes ſecum deferunt accenſam
exhalationem:
& quia jam in unum corpus ſideribus affine
coiverunt, motum ſidereæ naturæ congruentem ineunt, hoc
eſt in orbem.
Quod ſi in Cometâ plures & efficaciores fuerint
halitûs ad unum aliquem ex Planetis præcipuè pertinentes,
non mirum, ſi ad illum, utpote ad ſuum ſyſtema, Cometa
curſum intendere videatur;
illis verò diminutis, & reliquis
præpollentibus, aliorſum flectatur.
Dand. Si non aliuſmodi res eſt, ac putas, ſatis concinnè ex-
plicatur, cur circa lucidum nucleum limbus hebetioris luminis
appareat, luce videlicet nuclei imbuente ſidereos halitûs proxi-
mè circa ipſum conglobatos;
qui ſi fuerint paulò conſtipatiores
nec planè diaphani, nec ſimiliter compacti, ita ut, quam con-
cipiunt tum à nucleo ardente, tum à Sole, lucem inæqualiter
&
interiectis ſpatiolis reddant, Crinitus apparet Cometa: Sin
autem ſidereos illos halitûs nucleum complectentes ſolari luci
pervios eſſe contingat, lux ſolis in eos incidens refracta juxtà
eorundem halituum conſtipatiorum poſitionem &
figuram,
efformat lucidum illud ſyrma, quod ex horizonte aſcendens ſi
præcedit Cometæ caput, Barbæ nomen obtinet;
Caudæ verò,
ſi ſubſequatur;
illâ enim luce refractâ imbuti alii halitûs At-
moſphæræ in modum circunſtantes conſpicui fiunt.
Caudam
ſiquidem a refractâ Solis luce oriri ſatis manifeſtè docet, quod
illa ſemper vergit in partes Soli, ſi non omninò directè, ſaltem
obliquè averſas:
quod ſi aliquando valdè ampla, aliquando
ſinuata appareat cauda, id fit ex diversâ poſitione halituum
corpus Cometæ conſtituentium ex pluribus corpuſculis poly-
angulis, quorum alia aliam in partem dirigunt acceptos à Sole
radios, quos modò longiùs, modo propiùs projiciunt intrà ean-
dem circunſtantium halituum ſphœram.
Ex quo oritur etiam
ejuſdem Cometæ quoad Caudam mutatio, ſi halitûs lucem
inflectentes figuram, &
poſitionem mutent, maximè ſi Cometa
ſit in parte Cœli oppoſitâ Soli, &
ab horizonte remotus; pro, ut
enim ad Oppoſitionem accedit, brevior apparet cauda, quia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index