Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
591 163
592 164
593 165
594 166
595 167
596 168
597 169
598 170
599 171
600 172
601 173
602 174
603 175
604 176
605 177
606 178
607 179
608 180
609 181
610 182
611 183
612 184
613 185
614 186
615 187
616 188
617 189
618 190
619 191
620 192
< >
page |< < (168) of 672 > >|
596168Diſſertatio Quinta. nobis obliquè viſa, quippe in altum projecta, uſque eò ut vix
conſpicua ſit, &
poſt Oppoſitionem iterum videatur creſcere,
ſed in partes priori poſitioni contrarias;
id quod ipſe obſervavi
in Cometâ, qui ſub finem anni 1664.
apparuit, & ante medium
ſequentem Januarium fuit Soli oppoſitus.
Singularis fuit Co-
meta, qui anno 1169.
in Scotiâ viſus eſt cum duobus longiſſimis
radiis, ardens, &
ingens: id quod tribuendum variæ figuræ, &
poſitioni halituum acceptam Solis lucem refringentium.
Grad. Non diſſimili philoſophandi methodo multam inire
poſſemus gratiam ab iis, qui Cometas aliquos non ſolùm ſupra
Lunam ſtatuunt, ſed ita Cœleſtes, ut nihil materiæ elementaris
in ætheream regionem evectæ contineant.
Si nimirùm dicamus
fieri poſſe, ut ſiderei halitûs in ipsâ æthereâ plagâ agitati, séque
viciſſim complectentes &
circumagentes conſtipent eos, qui me-
dium convolutionis locum tenent, adeò ut Solari luce imbuan-
tur, illamque ſiſtant, ſimiliter ac nubes quędam lucidę:
iſque erit
Cometæ nucleus, quem ambiant reliqui halitûs ſatis perſpicui,
ut refracta lux caudam effingat, &
quæ reflectitur, limbum
efficiat:
nam & Vitra radios alios reflectunt, alios refringunt.
Maur. Hanc ego potiùs originem ſtellis Novis tribuerem,
cujuſmodi fuere, quæ in Caſſiopeâ apparuit ab anno 1572.
&
quindecim omninò menſes aut ſexdecim duravit;
quæ ab anno
1600.
uſque ad 1621. & fortè ultra in Collo Cygni fulſit, & quæ
in pede Serpentarii anno 1604.
viſa eſt annuam habens duratio-
nem:
hæ nimirum & eadem viſæ ſunt ſervaſſe ſemper à cæte-
ris ſtellis fixis intervalla, &
omni caruiſſe parallaxi, quæ un-
quam notabilis eſſet, ſivè cum ad Verticem accederent, ſivè
cum propè horizontem eſſent.
Has enim probabiliùs dicere-
mus fuiſſe ex ſidereis halitibus conglobatis, atque particularum
ſe viciſſim arripientium tenacitate connexis, ita ut niſi poſt
multum temporis diſſolvi nequiverint;
cumque fortaſſe uſque
eò aſcenderint, ut Firmamento adhæſerint, parem cum cæteris
Stellis Fixis motum habuere, ſervatâ conſtanter eâdem cum
ſingulis intercapedine:
lucem verò & à Sole, ut Planetæ, vel
etiam à proximis ſtellis recipere potuerunt, quâ eſſent conſpi-
cuæ.
At Cometas ex ſidereis tantummodo expirationibus con-
ſtituendi nulla nobis eſt impoſita neceſſitas:
ſiquidem expenſis
à Ricciolio Authorum omnium argumentis, quamvis proba-
bile ſit Cometas aliquos ſuprà Lunam in æthere fulſiſſe, nulla
tamen Obſervatio, aut ratiocinatio adeò evidens profertur, quin
cum Cometâ Sublunari cohærere poſſe videatur:
ac

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index