Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (54) of 760 > >|
59654ARIST. DE ANIMA odoratum: ex eo quia guſtus tactus eſt quidam, quem qui-
dem ſenſum homo exactißimum habet.
In cæteris nanq;
ſenſibus, uehementer à cæteris animalibus ſuperatur: at
tactu longè cæteris omnibus excellẽtius percipit.
Quapro-
pter &
prudentißimum eſt animalium. Indiciũ autem eſt,
in hominum genere ob hoc inſtrumentum ſenſus, ingenio-
ſos eſſe hebetes´ ue, &
non ob aliud quicquam. Qui nanq;
ſunt duri carne, ij ſunt inepti mente:
quiuerò ſunt molles
carne, ij ſunt ingenioſi, mentéq;
dextri. Vt autem ſapo-
rum alius dulcis, alius eſt amarus:
ſic & odorum quoſdam
dulces, quoſdam appellamus amaros.
Verùm quædã odo-
rem habẽt ſaporemq́;
ſimilis rationis, dulcem inquam ſa-
porem, dulcemq́;
odorem: quædam contrà. Similiter &
acer eſt, &
acerbus odor, & acutus, & pinguis: nam quia
odores non ſunt, uti diximus, manifesti perinde atq;
ſapo-
res, ideo nomina odorum deducta ſunt à ſaporibus per ſi-
militudinem rerum:
alius enim eſt dulcis, ut croci, mellisq́; :
alius acer, ut thymi, ac buiuſcemodi rerum:
idem & in
cæteris modus ſeruatur.
Atqui ſicut auditus eſt audi-
bilis, atque inaudibilis:
& uiſus uiſibilis, atque inuiſibi-
lis, &
quiſque ſimiliter ſenſuum, ſic & odoratus eſt odo-
rabilis, atque inodorabilis.
Indorabile autem multi-
pliciter dicitur:
nam & id quod omnino caret odore, neq;
unquam odorem habere poteſt, &
id quod exiguum ha-
bet, &
id etiam quod malum, tetrumqúe habet odorem,
hoc appellarinomine ſolet.
Similiter & ipſum inglistabi-
le dicitur.
Fit autem olfactus etiã per mediũ, ut aẽrem,
out aquam:
etenim animalium ea, quæ in aquis degunt, ui-
dentur odorem ſentire, tam habentia, quàm non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index