Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (169) of 672 > >|
597169De Cometis. ex his, quos hactenusnovimus, Cometis nullius tanta cenſenda
eſt fuiſſe à Telluris centro diſtantia, ut ad eam nequiverit etiam
ſupra Lunam rapi, quo dictum eſt modo, elementaris materia;
quæ deinde diſſoluto Cometâ in propriam regionem ſibi relicta
&
libera remigret. Circumſeptum autem ſidereis halitibus
non omninò raris ignem diutiùs permanere poſſe, ſicut quando
prunæ ſunt cineribus conſepultæ, non eſt creditu difficile, ma-
ximè ſi ab extimis ad interiores partes paulatim ſerpat accenſio
in materiá non ſolubili unico impetu, quemadmodum de car-
bonibus contritis, &
cum ceruſsâ ruditer commiſtis paulò ante
commemorabas, Dandule;
multo magis ſi partium, tempe-
ratione benè compactus ſit nucleus ardens.
Grad. Sitùm ex ſidereis, tùm ex terrenis expirationibus con-
flatus dicatur Cometes, quibus-nam calamitates illum ſubſe-
quentes tribuendæ erunt?
nunquam enim ſpectatus terris im-
pune Cometes, nunquam futilibus excanduit ignibus æther:
& ad poſteritatis memoriam hiſtoricorum monimentis com-
mendatæ ſunt ſiccitates, ſterilitates, fames, procellæ, lues,
peſtilentiæ, locuſtæ vaſtitatem agris inferentes, Principum
mortes, quas præceſſerunt timendæ Cometarum faces.
Præte-
reunda quippe ſunt, tanquam delirantium ſomnia, cætera,
quæ addunt, inſignes proditiones, hoſtium irruptiones, exerci-
tuum clades, urbium everſiones, regnorum mutationes, &
ſi
quæ ſunt his ſimiles calamitates, quæ ex humanæ libertatis
arbitrio pendent, &
extrà Cometarum vim ſunt poſitæ: ideò
&
Tacitus lib. 14. Annalium, & Suetonius in Nerone cap. 3ó.
Sapienter locuti vulgarem (hoc eſt inanem) opinionem dixere:

Tacitus quidem poſt commemorata prodigia Coſs.
Nerone IV.
&
Cornelio Coſſo vifa, ait, *Sidus effulſit, de quo vulgi opinio eſt,*
*tanquam mutationem regnis portendat:
* Suetonìus verò ſcribit,
*Stella, Crinita, quæ ſummis poteſtatibus exitium portendere vulgo*
*putatur, per continuas noctes oriri cœperat.
* Sicut neque quæren-
dum, quibus nam regionibus ærumnas pręnuntiet Cometa;

rem enim maximè incertam ad leges voluntarias revocare
ridiculum eſt, perinde atque ſi, quam in plagam Obverſa ſit
Cometę cauda, regionibus omnibus ſecundùm eandem dire-
ctionem in terrâ poſitis, aut intrà eoſdem Parallelos, quos Co-
meta percurrit, conſtitutis, timendum eſſet, aut illis urbibus
periculum immineret, quibus dominari dicitur Zodiaci ſignum,
in quo Cometa ortum habuit:
quandoquidem cum hiſce, ſimi-
libuſque predictionum legibus eventus, quos hiſtorie

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index