Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (56) of 760 > >|
59856ARIST. DE ANIMA quæ reſpirant, non olfaciunt in aqua: neceſſe eſt enim olfa-
ciant reſpirando, at id in aqua facere nequeunt.
Eſt autem
odor ſicci, ſicut humidi ſapor:
ipſum uerò instrumentum
olfactus eſt potentia tale.
De Guſtu, & Sapore.
CAP. X
_G_Vstabile autem eſt quoddam tangibile. Atq; hæc eſt
11Hîc Āriſto,
de guſtabili &
guſtandi ſenſu
determinat.
cauſa, ut ipſum non ſit ſenſibile per medium corpus
externum:
neq; enim tactus tali medio percipit: enimuero
corpus etiam id, in quo tanquàm in materia eſt ipſe ſapor,
qui gustu percipitur, humidũ eſt, quod eſt tangibile quod-
dam.
Quapropter ſi etiam eſſemus in aqua, dulce ſanè ſen
tiremus in ipſa poſitũ, &
non ſenſus illius nobis per aquã,
tanquam per medium eſſet:
ſed quia permistum illud eſſet
cum humido, quẽadmodum in potione fieri ſolet.
Color
autem non hoc uidetur, quod miſcetur, neq;
de fluxibus.
igitur ut eſt ibi, ſic &
hic eſſe de medio dicere poſſumus:
nullum enim externum eſt medium, ut diximus: ut autẽ ui-
ſibile eſt color, ſit eſt guſtabile ſapor.
Atqui nihil abſq; hu
miditate ſaporis efficit ſenſum, ſed omne quod ipſius efficit
ſenſum, humiditatem aut actu, aut potentia nimirùm habet
ut ſalſum:
nam & ipſum liqueſcere potest facilè, & lin-
guam, ut patet, cùm liqueſcit humidiorem efficere poteſt.

At uerò ſicuti uiſus eſt uiſibilis, &
inuiſibilis (& tenebræ
nanq;
ſunt inuiſibiles, quas etiam uiſus diſcernit) & eius
quod ualde ſplendidum eſt (&
hoc enim inuiſibile dicitur,
quapropter, non eodem, ſed alio modo quàm tenebræ) ſi-
cutigitur uiſus uiſibilis, &
inuiſibilis eſt, & auditus ſimi-
liter ſoni, ſilentijq́;
: quorum alterum audibile, alterũ inau-
dibile eſt, &
etram ſoni magni périnde atq; ſplendidi uiſus
(nam ut paruus ſonus, modo quodã inaudibilis eſt, ſic

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index