Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
591 163
592 164
593 165
594 166
595 167
596 168
597 169
598 170
599 171
600 172
601 173
602 174
603 175
604 176
605 177
606 178
607 179
608 180
609 181
610 182
611 183
612 184
613 185
614 186
615 187
616 188
617 189
618 190
619 191
620 192
< >
page |< < (170) of 672 > >|
598170Diſſertatio Quinta. morant, non conſentire, niſi fortuitò, manifeſtum eſt.
Maur. Satis commodâ fortunâ uteremur, ſi timendę non
eſſent calamitates, niſi quas Cometa præmonſtrat.
Quot Prin-
cipes extincti ſunt?
quot urbibus graſſata lues vaſtitatem ac
ſolitudinem invexit?
quoties difficultas annonæ ſumma, &
inopia rei frumentariæ vexavit provincias?
quoties vehementi
ventorum impetu proſtratæ ſunt arbores, dirutæ domus,
confracta navigia?
nullo tamen prævio Cometâ: ſed alias ha-
buere à Naturâ Cauſas;
& quidem ſæpiùs hæc evenere, quin
Cœlum accensâ face minas intentaret.
Cum igitur in aliis plu-
ribus ſatis ſit cauſę, quamobrem adverſa iſta accidant, non eſt
cur ea Cometis potiùs tribuantur, quàm illis;
fortaſſis enim
contigiſſent, etiamſi Cometa nullus arſiſſet.
At, inquiunt,
Cometa pręceſſit, ſubſecuta eſt calamitas.
Eſto: an continuò
id, quod effectum eſt, Cometa effecit?
Nihil - ne proſperi cui-
quam aut Principi, aut regioni accidit, poſtquam Cometa ful-
ſit?
nemo ex lethali morbo convaluit? nullus ager ubertate
meſſis coloni ſudoribus reſpondit?
Quin & iſti res ſecundas
Cometę acceptas referunt?
eadem nimirùm fuit rerum even-
torumque conſequentia.
Verùm (ne faſtidioſiores videamur)
ut vulgus, ita nos hoc loco loquamur:
ipſa exarſio Cometæ
conſecutionem afferat calamitatis:
demus hoc: modòea ſit cala-
mitas, quę rerum corporearum terminos non tranſgrediatur,
nihilque prorſus habeat cum humanâ libertate commercii.
Ita
tamen ad Cometam conſequentes ærumnas ſterilitatis, peſti-
lentiæ, ac ſimilium pertinere puto, ut non illas efficiat, quandiù
Cometa eſt, ſed ubi conſumptus extabuerit (ſic bonam corporis
habitudinem pullis &
avibus, quibus exquiſitè paratis alitur,
tribuit amicus ille noſter, non tamen quandiu pulli &
aves
ſunt) quatenus magna illa vis terrenarum omnis generis expi-
rationum, quæ in unum coacta exardeſcebat, diſſoluta in ter-
ram redit permiſta ſidereis halitibus pariter diſſipatis.
Pro variâ
autem hujuſmodi ſidereorum halituum, &
terrenarum exha-
lationum naturâ, atque complexione aliquando aër ita corrum-
pitur, ut exceptus per aſperam arteriam in pulmones ſangui-
nem hominum aut animalium inficiat, ac morbos creet:
ali-
quando tanto impetu agitantur interiores terræ mariſque par-
tes, ut multa vis ſive exhalationum ſive vaporum extruſa aut
ventos &
procellas excitet, aut imbres: aliquando ſeminibus
quaſi aduſtis vis procreandi adimitur, unde ſterilitas atque
fames:
aliquando ex illis Cometæ reliquiis incidentibus in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index