DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 207 > >|
1admodum virtute moueri, aliaquè id genus huiuſmodi ſpe­
ctanda proponit.
vt tum imperitis ex ipſorummet effectuum
intuitu, tum eruditis in cauſarum varia contemplatione ad­
mirationem pariat.
veluti ſi ea ſpectemus, quę neruis, vel ali­
quo mouétur inſtrumento; vel quę ſpiritibus concinnuntur, &
fiunt; de quibus Heron, & alij pertractarunt; vel deni〈que〉 alijs
modis.
quamquam nos in ijs, quæ dicenda ſunt, de ea mecha­
nicæ facultatis parte, quæ ad pondera, diſtantiaſ〈que〉 inter ipſa exi­
ſtentes
pertinet, quorum ſtatus ad ęquilibrium reduci poteſt, ver
ba faciemus.
quæ quidem pars totius mechanicę facultatis prin­
ceps exiſtit.
ea enim eſt, in qua artem ſuperare naturam aper­
tiùs conſpicitur: quod quidem, qua ratione contingat, hinc pla
num euadet.
Ars quippe ex Ariſtotele phiſicorum ſecundo, & ex proæ­
mio quæſtionum mechanicarum triplici modo in ſuis opifi­
cijs ſeſe habere videtur.
Nam vel immitatur naturam; vel ea
perficit, quæ natura perficere non poteſt; vel deni〈que〉 ea, quæ
pręter naturam fiunt, operatur; in quibus tamen omnibus o­
perandi rationibus, ſi diligenter eas conſideremus, artem ſem­
per immitari naturam perſpiciemus.
Primùm quidem multas
artes naturam immitari aperte videmus, vt ſculpturam, & hu­
iuſmodi alias.
Quando autem ars ea perficit, quæ ſola natu­
ra perficere non poteſt, vt in arte medica euenire ſolet; naturam
ipſam pariter emulatur, & naturæ aſſociata, velut inſtrumen­
tum eius, naturalem effectum perficere dicitur: tuncquè eodem
modo operatur, ac ſi natura rem ipſam abſ〈que〉 artis ope perfice
repoſſet, quod planè artis præſtantiam manifeſtat: quippè
cùm niſi ars ipſi naturæ manum porrigat, natura ipſa proprios
effectus perficere ex ſeſe minimè poſſit.
At verò ſi ars naturam
immitando ipſam ſuperauerit; vt ea, quæ ab arte fiunt, præter
naturam eueniant, longè adhuc præſtantiùs artis ingenium
apparebit.
ſiquidem immitando naturam (paradoxum id for
tè videbitur, cùm tamen veriſſimum ſit) præter naturæ ordi­
nem operari dicatur.
Ars. enim mirabili artificio naturam ipsa na
tura ſuperat; ita nimirum res diſponendo, vt ipſa efficeret na
tura, ſi eiuſmodi ſibi producendos ſtatueret effectus.
quod qui
dem ſubiecto exemplo magis perſpicuum fiet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index