<s id="N10075">et ut litteratus sit, peritus graphidos, eruditus geometria, historias
complures noverit, philosophos diligenter audierit, musicam scierit, medicinae non sit ignarus, responsa iurisconsultorum noverit, astrologiam caelique rationes cognitas habeat. </s>
</p>
</subchap2>
<subchap2 id="N10078">
<p id="N10079" type="main">
<s id="N1007B">
Quae cur ita sint, haec sunt causae. </s>
<s id="N10081">deinde graphidis scientiam habere, quo facilius
exemplaribus pictis quam velit operis speciem deformare
valeat. </s>
<s id="N10084">geometria autem plura praesidia praestat architecturae; et primum ex euthygrammis circini tradit usum <regulaeque>, e quo maxime facilius aedificiorum in areis
expediuntur descriptiones normarumque et librationum
et linearum directiones. </s>
<s id="N10087">item per opticen in aedificiis ab
certis regionibus caeli lumina recte ducuntur. </s>