1ret.
Et verò (ſi in hoc genere de me quidquam confiteri decet)
niſi aduerſæ valetudinis experimento prudentior factus indo
lem meam huiuſcemodi ſtudijs intemperanter addictam ali
quot ab hinc annis compeſcuißem; nec non quotidie munus à
Celſitudine Tua ſummo cum honore & beneficentia demanda
tum (adeo vt hoc etiam nomine Teſeruatorem meum appella
re poſſim) inde me reuocaſſet; eorum, credo equidem, ponderi,
aſſiduæque contemplationi ſuccumbere neceſſe erat. Vnde au
tem, Celſiſſime dux, huic ſcientiæ tanta vis, vt quos ſibi ſemet
adiunxerit, nonniſi altiori ratione queat a ſe ipſa dimittere?
An quod fortaſſe vbi animus publicæ vtilitati deſeruire cæpe
rit, veluti in naturæ concilium admiſſus, ſui quodammodo
oblitus, propriam humilioremque ſedem reuiſere dedignetur; an
quia, cùm inter cæteras ſcientias Geometria demonſtrationem,
hoc eſt veritatem ſinceram, & quandam primi veri particu
lam profiteatur, hinc neſcio quid diuinum habent ſibi propoſitum,
vnde nonniſi Deo impellente, vbi nimirum officia, potiorque
ratio id poſtulant, ab eius intuitu retrahatur. Hoc equidem
puto; atque hinc diuina Geometria iure optimo a doctiſſimis, &
clariſſimis viris paſſim nuncupatur. Quamobrem nemo non
eam ſuſpiciat, eiuſque cultores oppidò diligat; ob eamque causam
huic etiam qualicunque opuſculo benignè annuas ſpero, adeo
vt iam Te in terris Dominum, Altorem, Seruatorem, Patro
numque appellare non dubitem, quam vna cum Celſiſſima do
mo mihi, tot tibi nominibus deuincto, ſuperi vt ſeruent ſoſpi
tentque, enixè oro, ac omnibus votis exopto.

Sereniſsimæ Celſitudinis Tuæ
Humillimus, & Obſequentiſſimus Seruus
Ioannes Ceua.