Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1niſi immittendo in eam rem, quam allicit, abigit, aut
quo modo cúmque mouet, tenuiſſima organula, qui­
bus illam excitet, & ad motum compellat.
Id ſolùm
notandum, non excitari, aut moueri rem ab hiſce
organulis, niſi eæ particulæ, quibus illa excipit, ana­
logiam quandam, ſeu proportionem cùm ipſis ha­
beant; hoc eſt, vt ſi illa ſint v.c. vncinuli, res anſulas
habeat ipſis reſpondenteis; ſi aculei, res habeat
particulas, quæ ab ipſis premi, configique poſſint:
ſi figuram certam habentia, res ſpatiola habeat vel
pari modo configurata, vnde accommodatio, ac
lenitas; vel diſpari, vnde laceratio, ac aſperitas, &
ita de aliis.
Atque ex hac quidem cauſa eſſe po­
teſt, cur præ cæteris ipſa magnetis organula reperire
particulas analogicas debeant, vt vim in illas expri­
mant ſuam.
Nimirùm paleam, papyrum, lignum,
lapidem, quidvis aliud illibatum prætereunt, ſolum­
modóque ſiue ferrum, ſiue magnetem alium affice­
re deprehenduntur.
Hac certè ratione vapor odora­
tus præterit, quod dicebam mox, manum, oculum,
cæteras parteis corporis; afficitque ſolùm intra na­
ries ipſum olfactus organum, quòd in eo ſolo re­
ceptacula analogica inueniat.
Sed difficile fortè erit
captu organula hæc, corpuſculave magnetica pene­
trare non modò pannum, chartam, lignum, corpo­
rave alia laxiora; verùm etiam marmor, quod antè
dicebam, aliquot craſſum digitis, vltra quod ma­
gnes commouere ferri ramenta, & fragminula ob­
ſeruatur Attamen reuoca in mentem, illam, cuius
iam memini, ſubtilitatem naturæ.
Conſidera etiam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index