Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 355 > >|
1huc te ipſum conuertere, & videbis paulatim lumen oculo tuo decreſcere
non aliter ac in Luna ſeneſcente.
atque hoc eſt ſphæricè illuminari, fierique
ſphærica illuminationis augmenta.
cum ergo videamus Lunam eo modo lu­
mine augeri, quo ſphæra, hinc ipſam quoque ſphæricam eſſe argumentamur.
49
Poſt nonnulla (Vt Perſpectiua ad Geometriam, & Mechanica ad Stereome­
tricam, & Harmonica ad Arithmeticam, vt Apparentia ad Aſtrologicam) ſupra
tex. 20. exempla ſubalternationum Perſpectiuæ, & Mechanicæ cum Geo­
metria ſunt allata.
hic primo notandum Stereometriam non eſſe ſcientiam
diſtinctam à Geometria, niſi ſicuti partem à toto: nam cum Geometria
conſideret quantitatem, ſecundum tres dimenſiones, longitudinem, latitu­
dinem, & profunditatem, oritur triplex illius diuiſio, de lineis, de ſuperfi­
ciebus, de ſolidis.
pars igitur, quæ de ſolidis tractat, partimque; continetur
11. 12. 13. 14. & 15. Euclidis, partim aliorum Geometrarum libris, vt li­
bro Archim. de Sphæra, & Cyl. & ſimilibus, dicitur Stereometria à græco
στερεον, ideſt ſolidum.
Porrò cur malit Ariſt. Mechanicam ſubalternari Ste­
reometriæ, quam toti Geometriæ, qua tamen, vt videre eſt apud Archime­
dem, innititur, fortè ea ratio eſt, quia Mechanica præcipuè conſiderat ma­
chinas, quæ corpora ſunt, & propterea præcipuè, & primò debet Stereome­
triæ, quæ corpora pariter contemplatur, ſubalternari.
Quod ait Apparen­
tia ad Aſtrol.
intelligit per Apparentia vulgarem quandam Nautarum, &
Agricolarum aſtronomiam, quæ quodammodo ſubalternatur, & pendet ex
ſcientia Aſtrologiæ; indiget enim cognitione ortus, & motus aſtrorum,
præſertim Lunæ, Hyadum, Pleiadum, & Canis.
Reliqua vſque ad finem ca­
pitis optimè à Zabarella explicantur, neque ad nos pertinet, cum de Mathe­
maticis agant, quatenus ad Logicum ſpectant.
50
Poſt nonnulla (Hic enim ipſum quidem quod ſenſitiuorum eſt ſcire, ipſum ve­
rò Propter quid Mathematicorum; hi namque habent cauſarum demonſtrationes,
&c.) ſenſus eſt in ſubalternatis, & dependentibus diſciplinis, quas ſenſitiuas
appellat, quia de rebus ſenſibilibus ſunt, vt in Perſpectiua de obiectis viſibi­
libus, & in Muſica de ſonis cognoſcitur Quod, ideſt effectus: cuius effectus
cauſa, ſeu Propter quid ſcitur auxilio Mathematicarum, ideſt, traditur à
ſcientijs ſubalternantibus.
v. g. alicuius effectus in Perſpectiua cauſa inqui­
ritur, & inuenitur ope Geometriæ, cui illa ſubiacet.
Hic obiter notandum,
Ariſt. fateri manifeſtè Mathematicas ſubalternatas, ſeu medias oſtendere
per cauſas, quas ſubalternantium ope perueſtigant.
51
Et poſtea (Se habet autem & ad Perſpectiuam, vt hæc ad Geometriam, alia ad
hanc, vt quod eſt de Iride ipſum enim quod Naturalis eſt ſcire, ipſum verò Prop­
ter quid Perſpectiui) ſicut ſe habet, inquit, ſcientià Naturalis de Iride ad Per­
ſpectiuam, ita Perſpectiua ad Geometriam.
qua verò ratione cauſa Iridis
pertineat ad opticam, atque hine tandem ad Geometriam, optimè patebit
in Meteoris, cum ipſius demonſtrationem afferemus.
52
Tex. 37. (Vt æquicruri, & Scaleno hoc, quod eſt duobus rectis æquales habere
ſecandum commune aliquod ineſt) quid ſit habere tres æquales duobus rectis
ſatis explicatum eſt lib. r.
Priorum ſecto 3. cap. r. nunc igitur paraphraſim
ſolum huius loci dabo.
Triangulo Iſoſceli, & Scaleno convenit paſſio illa,
habere tres angulos æquales duobus rectis angulis ſecundum aliquod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index