Galilei, Galileo, De Motu Antiquiora

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 383 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap>
            <subchap1>
              <subchap2>
                <p>
                  <s id="id.1.1.9.05.09">
                    <pb ed="manuscript" n="78v"/>
                  Colligitur etiam, quomodo, datis duorum ponderum gravitatibus in aëre, statim gravitates eorundem in aqua cognosci possunt: ex utroque enim subtracta gravitate tantae aquae molis quanta est eorum moles, remanebunt gravitates eorum in </s>
                  <s id="id.1.1.9.05.10">Et sic de aliis </s>
                  <s id="id.1.1.9.05.11">Et ex supradictis unicuique manifestum esse potest, quod nullius rei propriam suam gravitatem habemus: si enim,
                    <lb ed="Favaro" n="10"/>
                  verbigratia, duo pondera ponderentur in aqua, quis dixerit gravitates, quas tunc videbimus, veras esse gravitates eorum ponderum, quorum deinde, in aëre ponderatorum, diversae ab his gravitates apparebunt, et aliam inter se proportionem </s>
                  <s id="id.1.1.9.05.12">Quae si rursus in alio medio, ut, verbigratia, igne, ponderari possent, essent itidem diversae gravitates, aliamque proportionem inter se habentes: et hoc semper, pro mediorum diversitate, </s>
                  <s id="id.1.1.9.05.13">Quod si in vacuo ponderari possent, tunc certe, ubi nulla medii gravitas ponderum gravitatem minueret, eorum exactas perciperemus </s>
                  <s id="id.1.1.9.05.14">Sed quia Peripatetici, cum principe suo, dixerunt, in vacuo nullos fieri posse motus et ideo omnia aeque
                    <lb ed="Favaro" n="20"/>
                  ponderare, forte non absonum erit hanc opinionem examinare, et eius fundamenta et demonstrationes perpendere: haec enim quaestio est una eorum quae de motu sunt.</s>
                </p>
              </subchap2>
            </subchap1>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>