Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 316 > >|
1condenſationem aqua ſeparatur; & corpus aut grauius, aut
leuius fit; vt est aut rarius, aut denſius: compressione enim res
fiunt grauiores, & extenſione, ac rarefactione leuiores.
Huius
opinionem hæc inter alia ſequuntur abſurda, vna quæque ma
gnitudo tam & ſi comprimatur, nullo modo fit grauior, vt con­
preſſa
bombix, & lana nihilo grauior eſt, quam ſi extenſa ſit.
De ortu, & interitu eorum omnium, quæ ſunt ſub luna, de
que mutua elementorum commutatione, cum vnumquodque
elementum in vnumquodque elementum immediatè vicissimque
commeat, quæ ab Empedocle omnino euertuntur, nihil eſt quod
hoc loco agamus: quoniam hæc huius nostræ diſputationis
extremos fines tranſgrediuntur: ideo his contenti ad alia pro­
gredimur.
Quomodo Ariſtoteles grauia, & leuia definierit.
Caput XXIII.
ARISTOTELES ratus cælum eſſe ſui vndique ſimi­
le, & in orbis abſoluti ſpeciem efformatum; propterea
mundum habere extremum, & medium; cæli extre­
mitatem ſurſum eſſe cenſuit, quæ ſitu etiam ſuperiorem locum
obtinet; medium autem mundi dorſum eſſe voluit, quod infe­
riorem orbis plagam occupat, ideo leue ſimpliciter, & non in
comparatione ad alterum id eſſe credidit, quod ad cæli extre­
mitatem, hoc est ſurſum naturaliter euolat, quò postquam
peruenerit, illico quieſcit, vt ignis: quod autem ſuopte nixu
deorſum, & ad mundi medium ſemper inclinat, ad quod poſt
quam deſcenderit, stat immotum id, per ſe, & omnino graue
appellare voluit: elementa media, quæ ſuperſunt, aer, & aqua,
de Ariſtotelis ſententia abſolutè grauia, & omnino leuia non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index