Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 360 > >|
1duplum temporis, quo percurritur CD, & hoc
12[Figure 12]
duplum eius, quo DE, & iſtud illius, quo EF,
& ſic deinceps; neque enim maior vnius,
quàm alterius eſt ratio; ac in accelerato potiſ­
ſimù n æquabiliter motu, de quo præſertim
quæſtio heic eſt.
Quare & velis etiam opor­
tet, vt cùm tempus, quo percurritur BC, ſit
dimidium temporis, quo percurritur AB; illud,
quo percurritur CD, ſit quadrans eiuſdem
primi temporis; illud, quo DE, octans; quo
EF, pars decima ſexta; quo FG, trigeſima ſe­
cunda; quo GH ſexageſima quarta, &c.
Por­
rò hæc omnia tempora ſimul iuncta nunquam
æquabuntur primo tempori, quo decurſum
fuerit AB (quandò procedentes hoc modo
fractiones relinquunt ſemper ex integro, to­
tove quidpiam inexhauſtum) niſi lineam, ſeu
ſpatium infinitum admiſeris, & parteis æqua­
leis in eo infinitas, quæ infinitis analogis (ſeu
dimidiorum dimidiis in tempore ipſo, aut
æquali, quo AB percurritur) contineri intel­
lectis, reſpondeant.
Adderem heic etiam
incommodum aliud de ſpatijs increſcentibus,
& in fine cuiuſlibet æqualis temporis numerandis
ſecundum rationem non modò duplam, verùm etiam
triplam, & ampliùs: ſed res erit poſteà vberiùs dicen­
da.
Adderem rursùs alia quoque, vt Quòd ſequere­
tur lineam proiectorum, & illam ſpeciatim, quæ deſ­
cribitur à lapide ſurſum, & ſecundum mali altitudi­
nem, dum nauis mouetur, proiecto, non eſſe Parabo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index