Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 579 > >|
1
propterea quòd niſus grauitatis non exercetur late­
raliter, ſed deorsùm.
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens pon­
derat.
Hinc colligitur, quòd quotieſcumque ſupremum
lanæ inuolucrum perpendicularitèr incumbens ſu
peralterum, ſi ipſum non flecteret, nec ſtringeret,
tunc planè affirmandum eſſet lanam ſuperpoſitam̨
minimè ſuper ſubiectam lanam grauitatem exercere.
His poſitis, ſupremum lanæ inuolucrum applica­
ri poteſt ſuper infimum dum hoc actu per aerem mo­
uetur deſcendendo deorſum, vel dum quieſcit à pla­
no ſtabili fultum; in primo caſu manifeſtum eſt,
quòd inuolucra æqualia eiuſdem lanæ æquales gra­
dus velocitatum habent, quibus naturaliter deſcen­
dunt; igitur ſupremum inuolucrum non deſcendet
tardiori, vel celeriori motu quàm ſibi ſubiectum, pro­
indeque æquali velocitare ſuprema lana compri­
mere conatur ſubiectam lanam, ac iſta nititur effu­
gere perſequentem; proptereaque ſe mutuo placi­
do contactu ſolummodò exoſculantur, nec ſubiecta
inflectetur, aut comprimetur à ſuperſtante lana:
igitur, ex ſuperiùs dictis incumbens lana nequè pon­
dus
, neque grauitatem exercebit ſupra fugientem
lanam ſubiectam.
In ſecundo verò caſu ſi poſtquàm
in quiete ſubiecta lana compreſſa eſt à ſuperincum­
bente ambas demittamus, & liberè deorſum deſcen­
dere
concedamus, pateteas motum inchoare quan­
do iam reſtrictæ, & conſtipatæ ſunt, & ideò in pro­
greſſu licèt paribus velocitatibus deſcendant, reti­
n bunt tamen eandem conſtipationem, quam prius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index