Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
< >
page |< < of 75 > >|
1ſphæræ cum æquinoctionali ſimiliter recedit à ſtellis fixis,
quæ ſunt uerſus orientem ab ea eundo uerſus ſtellas fixas,
quæ ſunt uerſus occidentem, ab ea eis appropinquando, &
propter hoc ſimiliter ſtellæ fixæ, quæ ſunt uerſus orien­
tem ab ea uidentur moueri ſecundum ſucceſſionem ſigno­
rum ſcilicet uerſus orientem, & ſtellæ fixæ, quæ ſunt uer­
ſus occidentem ab ea uidentur ſequi eas ſecundum ſucceſ­
ſionem ſignorum, cum tamen in ueritate moueantur con­
tra ſucceſſionem ſignorum, ſcilicet uerſus occidentem.
Cum autem caput arietis octauæ ſphæræ recedit à puncto
ſui parui circuli diſtinguenti quartas eius ab interſectionibus
eius cum æquinoctionali ſeptentrionali, donec ueniat ad
punctum ſui parui circuli diſtinguentem quartas eius ab in­
terſectionibus eius cum æquinoctionali meridionali: ſectio
ecliptica octauæ ſphæræ cum æquinoctionali mouetur con­
tinue per eclipticam octauæ ſphæræ, ſecundum ſignorum
ſucceſſionem ad XIX grad. & XV min. piſcium ecliptica
octauæ ſphæræ, uſque ad X grad. & XLV min. arietis ecli­
pticæ octauæ ſphæræ: & tunc ſectio ecliptica octauæ ſphæ­
ræ cum æquinoctionali recedit à ſtellis fixis, quæ ſunt uer­
ſus occidentem, ab ea eundo uerſus ſtellas fixas, quæ ſunt
uerſus orientem, ab ea appropinquando eis: & propter
hoc ſtellæ fixæ, quæ ſunt uerſus occidentem, ab ea uiden­
tur moueri contra ſucceſſionem ſignorum, ſcilicet uerſus
occidentem: & ſtellæ, quæ ſunt uerſus orientem, ab ea ui­
dentur ſequi eas, cum tamen in ueritate moueantur ſe­
cundum ſucceſſionem ſignorum, ſcilicet uerſus orientem:
& tunc caput libræ octauæ ſphæræ recedit à puncto ſui par­
ui circuli diſtinguente quartas eius ab interſectionibus e­
ius, cum æquinoctiali, meridionali, & uenit ad pun­
ctum ſui parui circuli diſtinguentem quartas eius ab inter­
ſectionibus eius, cum æquinoctionali, meridionali: & ue­
nit ad punctum ſui parui circuli diſtinguentem quar­
tas eius ab interſectionibus eius, cum æquinoctionali,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index