Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 248 > >|
1triæ repugnat, vt circulus polygonum dicatur, nam omnes radij circuli
æquales ſunt, ſecus Polygoni; deinde Polygonum in plano moveri non
poteſt, niſi eius centrum modò aſcendat, modò deſcendat, vt patet; at
centrum circuli ab eadem linea plano, in quo volvitur parallela; nunquam
deſcendit; igitur circulus polygonum dici non poteſt.
Chryſoc. Cùm illa inæqualitatis proportio inaſſignabilis, ac ſuo modo
infinita, vt dicis, in minutis tantummodò primis, ſecundis, tertiis lo­
cum habeat, non verò in arcubus paulo majoribus, vt conſtat ex iis quæ
dixiſti, nihil ſanè obeſſe poteſt, ac proinde parum, aut nihil nobis curan­
da, qui ad illa inſenſibilia, in Phyſica præſertim, minimè attendimus.
Antim. In digitalem rotam, ſi fortè trahatur à teſtudine, iſthæc opti­
mè quadrant, ſecus tamen in telluris globum, cujus ſingula minuta 5000.
pedes continent; & motus adeò velox eſt, vt habita tantùm ratione motus
orbis, quodlibet punctum circuli æquatoris, quolibet ſecundo minuto, vt
iam dixi ſuprà conficiat pedes 1250.circiter.
Conſtat igitur de illa incre­
dibili motuum inæqualitate in partibus certè ſenſibilibus tum ſpatij, tum
mobilis, etiam in ſecundis & tertiis minutis, ſi terreſtris globus moveatur;
conſtat item maxima velocitas, quam ne quidem globi ex majoribus, vel
minoribus tormentis emiſſi adæquant.
Auguſtin. Quantus apparatus, Deus bone, contra Copernicanam hypo­
theſim; vereor tamen vt ſufficiat.
Chryſoc. Cave, Antime, ne tibi tritum illud occinamus, parturient mon­
tes; tantò fortè apparatu terrere iſtos voluiſti, de me nihil dico, quia re­
verà tecum ſentio; aut fortè tam multis & variis initio nos fatigare, ſeu
potiùs obruere voluiſti, vt ſcilicet, ea quæ oppones minus alacriter retun­
damus; age igitur, nam præluſum ſatis; illos Oratores imitari mihi viſus es,
qui toti ſunt in exordiis; ita vt finito orationis exordio, ad aliud tranſeant
exordium, & ab hoc ſecundo ad aliud, & nunquam ad punctum, quod
probandum ſuſceperant, deſcendunt, proloqui duntaxat & magnifica ex­
ordia fabricare contenti.
Antim. Ludis, Chryſocome, ſed profectò non impunè feres; nemo non
videt, ea quæ præmiſi, non eſſe exordia, ſed iacta principia, ex quibus de­
inde meum ratiocinium deducam; niſi enim hoc facerem, ingenuè di­
cam, ratiocinari non poſſem; Vt vt ſit, Galilæus veſter, Auguſtine, eo va­
lebat ingenio, in hac præſertim motuum doctrina, in qua, ne quid diſſi­
mulem, parem non habuit, immo neque hoc diſſimulabo, quam primus
ipſe invenit, vt tam audacter pronunciarit, ex dicta motuum terreſtris
globi inæqualitate, Oceani huc illuc excurſionem ſequi; & ſi fortè hoc
cum principiis ejuſdem doctrinæ non conſentit et, nunquam revera tanta
aſſeveratione hoc dixiſſet.
Illius ergo major propoſitio vera eſt, ſcilicet
aquarum motum ſequi ex prædicta motuum inæqualitate, nec illius inge­
nium in hoc falli potuit, qui alios ferè omnes doctrinam motuum docuit;
erravit tamen in minore, in qua ſanè illius ingenium non deſidero, ſed
majorem diligentiam, nec non æſtus marini peritiam; itémque maiorem
fidem, peritiſſimis Naucleris adhibendam; optimè docuit ex dicta inæ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index