Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 129 > >|
1prop: 4. erit ratio velocitatis in i & c quæ velocitas eſt
tangentium ih. cg: eſt autem velocitas in ih ad veloci­
tatem in cg ut ſinus bl anguli bki ad ſinum bm anguli
bkc per prop: 14. velocitas ergo in arcu ib ad velocita­
tem in arcu cb ut ſinus anguli bki ad ſinum anguli bkc,
ſinus nimirum anguli dupli illorum angulorum, qui
complementa ſunt inclinationis cordarum bi.bc, quod
erat oſtendendum.
Propoſitio XXIII.
Perpendiculum per arcus æquales ejuſdem circuli inæquali
tempore mouetur: majori quidem propè ſtationem, minori verò per
arcus, qui magis abſunt à ſtatione.
SInt duo arcus bd.dſ inter ſe æquales: atque bd propior,
df verò remotior à ſtatione b, dico motum in df eſſe
velociorem motu in db. Quia enim motus per arcus e­
juſdem circuli rationem habent, quam ſinus, per prop.
22. eſt autem ſinus bg major ſinu bt, erit velocior motus
in f quam in d: & quia arcus bd.df ſunt æquales, minori
tempore mouebitur in arcu df remotiore, quam in ar­
cu bd ſtationi propiore per prop. 6. Dices velocitas mo­
tus ex f in d augetur inæqualiter, fiuntque; ad ſingula pun­
cta minora incrementa; mutatà ergo velocitate non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index