Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
< >
page |< < (23) of 525 > >|
6023Ioan. de Sacro Boſco. trionem, altera ad auſtrũ. Punctum autem medium vtriuſq. medietatis recedat
ab Aequinoctiali tantum, quantum poli Zodiaci a polis mundi recedunt;
quę
quidem diſtantia continet grad.
23. & ſemis. Appellamus gradum particulam
unam cuiuſuis circuli diuiſi in 360.
partes. In tot enim partes quemlibet circu
lum partiuntur Aſtronomi.
Cęterum in Zodiaco conſiderantur quatuor pun
cta pręcipua, quorum duo dicuntur Aequinoctialia, duo uero Solſtitialia.
Æquinoctialia ſunt illa, quibus Zodiacus Æquinoctialem ſecat: Solſtitialia.
11Pũcta æqu@
noctialia,
& ſolſtiti@-
lia.
vero duo illa, quæ maxime diximus ab Æquinoctiali remoueri.
Rurſus puncto-
rum ęquinoctialium illud, quod polo arctico eſt ad dexteram, (ſi nimirum me
dietas Zodiaci, quę in Septentrionem inclinat, in ſuperiori hemiſphęrio con-
ſtituatur) uel in occidenre ponitur, Vernum dicitur, eſtq́.
principium A@ietis:
Alterum vero, quod eidem polo eſt ad ad ſiniſtram, (eũdem ſitum habente ſpę
ra) uel in oriente ponitur, Autumnale uocatur, eſtq́ue principium Librę.
Vel@
ſi mauis, punctum illud Zodiaci ſpectat ad Vernum ęquinoctium, quod prin-
cipium eſt ſemicirculi ad polum arcticum vergentis, procedendo ab occaſu in
ortum:
terminus uero eiuſdem ſemirculi, hoc eſt, punctum illud Zodiaci ad
ęquinoctium Autumnale pertinet, quod principium eſt ſemirculi alterius ad
antarcticum polum inclinantis, progrediendo etiam ab occaſu in ortum.
Solſti
tialium quoq.
punctorum illud, quod ab æquinoctiali in ſeptentrionem rece-
dit, ęſtiuum appellatur, eſtq́.
principium Cancri: Reliquum uero, quod ad au-
ſtrum ſecedit, nuncupatur hybernum, eſtq́.
principium Capricorni. Atque hęc
quatuor pũcta diligenter ſunt notãda, vt alij circuli ſphęræ intelligi poſſint.
Colvrvs Solſtitiorum eſt ille circulus, qui per polus mundi, polos Zo
22Colu@ Sol-
ſtitiorum.
diaci, &
puncta Solſtitialia incedit.
Colvrvs Æquinoctiorum eſt circulus ille, qui per polos mundi, & pun
cta ęquinoctialia ingreditur, non autem per polos Zodiaci.
Meridianvs circuius eſt ille, qui per mundi polos, & uerticem loci
33Colurùs æ-
quinoctio-
rum.
ducitur, ſupereminetq́ue alijs maioribus circulis in ſphęra materiali.
Eſt autem
vertex loci, punctum in cęlo, quod directe ſuprapoſitum eſt illi loco, quale eſt
44Meridia-
nus.
illud, quod oſtendit cacumen alicuius turris, ſi ad cęlum uſque extenderetur:
Siue illud, quod uertici capitis cuiusuis hominis imminet. Hoc autem pun-
55Vertex lo-
ci, ſeu Ze-
nith.
ctum Arabes dicunt Zenith:
Oppoſitum uero punctum per diametrum, quod
eadem turris oſtendit, ſi in alteram cęli partem intelligatur excurrere, appel-
lant Nadir.
Horizon, eſt circulus maior eſt uertice loci, tanquam polo, deſcriptus,
66Nadir lo@
Horizon.
qui alijs etiam circulis in materiali ſphęra ſupereminet, diuiditq́ue Meridia-
num, ab eodemq́ue diuiditur ad angulos rectos ſphęrales:
ſeparatque hemi-
ſphærium viſum a non uiſo.
Tropicvs Cancri dicitur ille circulus minor, qui ex parte poli Arctici
77Tropicus
Canc@i.
ęquidiſtat Æquinoctiali, tranſitq́ue per illud punctum Zodiaci maxime ab Æ-
quinoctiali remotum, quod principium Cancri ſupra diximus nominari.
Tropicvs Capricorni uocatur ille minor circulus, qui ex parte poli
88Tropicus
Capricorni.
Antar ctici Æquinoctiali ęquidiſtat, tranſitq́ue per illud punctum Zodiaci,
quod ſupra monuimus appellari principium Capricorni.
Arcticvs circulus eſt minor, qui prope polum arcticum deſcriptus eſt
per polum Zodiaci parallelus exiſtens Aequinoctiali.
99Circulus ac
cticus.
Antarcticvs circulus eſt quoq. minor, qui iuxta polum antarcti-
1010Circulus
antarcticus
cũ incedit per alterum Zodiaci polum, ęquidiſtãs etiam Æquinoctiali circulo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index