Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 406 > >|
1madent antequam ſicceſcant. Nam ſemel madida atque rurſus exſicca
ta dureſcit teſta adeo ut ferri aciem delimet atque conſumat.
Sed
nos commodius proxime ductam & adhuc urentem radimus.
At
qui laterum tria apud ueteres fuerunt genera: Vnum longum ſex
qui pede latum pedem: Alterum palmos quinque quoque uerſus: ter
tium palmos non plus quatuor.
Videmus in ædificiis teſtas præ
ſertim ad arcus et nexuras pedes quaſque uerſus latas binos.
His
non æquæ uſos ueteres publicis atque priuatis operibus recitant: ſed
maioribus publica / minoribus priuata ſtruxiſſe ædificia.
De his
quoque annotaui cum alibi in ueterum monumentis: tum uia appia
alia atque alia extare maiorum & minorum laterum genera: quibus
uarie uterentur: ut non modo quicquid ad utilitatem / uerum etiam
quicquid ad gratiam aptum et condecens uenerit in mentem: id
ſedulo uoluiſſe perficere arbitror: Vt cætera omittam lateres ui
di longos digitos non plus ſex / craſſos unum / latos tris: Sed his
potiſſimum pauimenta ſpicatim inſternebant.
Præcæteris mihi
probantur trianguli / quos faciebant hunc in modum: Laterem e
nim quaque uerſus pedali amplitudinem ducebant craſſum digitum
et ſemis hunc dum uirebat duabus lineis diametralibus ab angulo
ad oppoſitum angulum ſignabant linea profunda / quæ uſque dimi
diam lateris craſſitudinem ſcinderet.
Hinc igitur quatuor habe
bantur trianguli æquales: Lateres has præſtabant commoditates:
Nam minus capiebant cretæ / coaptabantur in fornace / eximeban
tur / deferebantur in opus habilius: puta qui una manu quatuor ha
berentur: Hos faber leui ictu inter abſtruendum alterum ab alte
ro diuidebat: Hiſque per frontes parietum ordines inducebat late
re pedali extrinſecus ut pateret: Angulo uero introrſus obiecto /
Ex quo impenſa quidem minor / opus gratius / ſtructura firmior
reddebatur: Nam cum toto pariete nulli non integri adeſſe late
res apparerent: tum anguli densatim infarturis parietum illigati
opus firmiſſimum reddebant.
Ductos lateres ne illico in fornacem
imponas iubent / ni perſicci ſint: et non ante biennium ſiccos red
di: & in umbra commodius ſiccari quam in ſole aſſerunt: Sed de his
quoque hactenus / ni forte addas / quod annotauere terram ad huius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index