Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 241 > >|
1 Milibus e multis vallo munitur eburno,
Ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
Vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.

Sed tamen id quoque uti concedam, quamlubet esto
Unica res quaedam nativo corpore sola,
Cui similis toto terrarum nulla Sit orbi:
Infinita tamen nisi erit vis materiai,
Unde ea progigni possit concepta; creari
Non poterit; neque, quod superest, procrescere, alique.

Quippe etenim sumant oculi, finita per omne
Corpora iactari unius genitalia reii;
Unde, ubi, qua vi, & quo pacto congressa coibunt
Materiae tanto in pelago, turbaque aliena ?

Non (ut opinor) habent rationem conciliandi;
Sed quasi naufragiis magnis multisque coortis,
Disiectare solet magnum mare, transtra, guberna,
Antemnas, proram, malos, tonsasque natantis,
Per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
Ut videantur, & indicium mortalibus edant,
Infidi maris insidias, virisque, dolumque
Ut vitare velint: neve ullo tempore credant;
Subdola cum ridet placidi pellacia ponti:
Sic tibi si finita semel primordia quaedam
Constitues: aevum debebunt sparsa per omnem
Disiectare aestus diversi materiai:
Numquam in concilium ut possint compulsa coire:
Nec remorari in concilio, nec crescere adaucta.

Quorum utrumque palam fieri manifesta docet res;
Et res progigni, & genitas procrescere posse.

Esse igitur genere in quovis primordia rerum
Infinita palam est unde omnia suppeditantur.

Nec superare queunt motus itaque exitiales

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index