Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of contents

< >
< >
page |< < (584) of 677 > >|
600584GNOMONICES nobis poſſit pro Babylonico, ſi modo inuertatur, vt pars ſiniſtra fiat dextra, & contra: & ex linea
horæ 23.
ab occ. fiat hora 1. ab ortu: & 2. ab or. fiat ex 22. ab occ. & c. In exemplo ſuprapoſito
continentur &
horæ Aſtronomicæ, & Italicæ, vna cum Babylonicis. Aſtronomicæ ſunt occultæ
punctis tantummodo notatæ:
Italicæ ſunt 23. 22. 21. & ita deinceps, Babylonicæ denique 1.
2. 3. 4. & c. Vbietiam vides, horas Italicas productas dare eaſdem numero horas Babylonicas,
&
contra.
PLVRIMVM etiam conferent ad rectam deſcriptionem horolog@i Italici, & Babylonici
ea, quæ lib.
1. diximus de mutua ſectione linearum horarum à mer. vel med. noc. & horarum ab
or.
vel occ. inter ſe. Pro qua re varias etiam tabulas conſtruximus in ſcholiis propoſ. 19. & 20.
eiuſdem lib. Quo pacto autem ex hiſce tabulis tam horæ ab or. quàm ab occ deſcribantur, vel de-
1110 ſcriptæ examinentur, abunde declarauimus propoſ.
10. & 11. lib. 2. Vtopus non ſit ea, quæ ibi hac
de re ſcripſimus, iterum hic inculcare.
DE HOROLOGIO HORIZONT ALI
Antiquo. CAP. V.
SECETVR circulus ex E, deſcriptus in arcum diurnum tropici ♋, a N b, & in arcum diur-
22Deſcriptio ho-
rologij Antiqui
hor@zo@talis.
num tropici ♑, d N e, vt ad initium præcedentis capitis docuimus.
Deinde arcus diurnus ♋,
a N b, in 12.
partes æquales diſtribuatur, initio facto à puncto a, orientali. Nam ſi per diuiſionũ
puncta, &
centrum E, rectas occultas ducamus, ſecabitur ęquinoctialis linea in punctis, per quæ ſi
3320 rurſus ex H, centro horologii aliæ rectę occultæ emittantur ſecantes tropicum ♋, inuenta erunt
370[Figure 370]44305540 puncta, per quæ ducendæ eruntlineæ horarum inæqualium, non aliter atque in antecedenti capi-
te inuenimus in eodem tropico puncta horarum ab or.
& occ. Quod ſi arcus diurnus ♑, d N e,
6650 in 12.
quoque æquales partes diuidatur initio facto à puncto d, orientali, reperiemus eodem mo-
do in tropico ♑, puncta horarum inæqualium.
Siigitur reſpondentia puncta lineis rectis con-
iungantur, deſcriptum erit horologium Antiquum.
Tranſibunt autem omnes lineæ horarum
inęqualium per horas à mer.
vel med. noc. in linea æquinoctiali. Exempli gratia. Ex f, puncto ho-
ræ 3.
inæqualis tropici ♑, per E, ducta recta ſecat æquinoctialem lineam in g, recta autem ex H,
per g, emiſſa ſecat tropicum ♑, in h, puncto, per quod linea horæ 3.
inæqualis ducenda eſt. Rur-
ſus ex puncto m, quod opponitur horæ 11.
inæquali tropici ♋, (Nam hora 11. inæqualis tropici
♋, in arcu b u, continetur;
atque ita eius punctum in tropico ♋, inueſtigandum eſt per punctũ
oppoſitum, vt de horisab or.
& occ. in arcubus bu, at, contentis diximus in pręcedẽti cap.) recta
emiſſa per E, ſecat lineam æquinoctialẽ in puncto n, (quod tamen in exemplo propter anguſtiam
ſpatij non continetur) at recta H n, ſecat tropicũ ♋, in puncto p, quod puncto aſſumpto m,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index