Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
631 203
632 204
633 205
634 206
635 207
636 208
637 209
638 210
639 211
640 212
641 213
642 214
643 215
644 216
645 217
646 218
647 219
648 220
649 221
650 222
651 223
652 224
653 225
654 226
655 227
656 228
657 229
658 230
659 231
660 232
< >
page |< < (173) of 672 > >|
601173De Cometis. denda ſit primæ, an conſequentium etiam dierum, an verò
poſtremæ diei directio:
utraque autem, ſcilicet prima & po-
ſtrema omninò incerta eſt, ut patet ex obſervationibus;
aliis
enim citiùs, aliis ſeriùs primùm apparuit, aut deſiit videri, vel
propter inæqualem aëris ſerenitatem, vel propter diſparem
intuentium oculorum aciem, vel etiam propter diverſam hori-
zontis poſitionem, aut obiectorum montium altitudinem,
adeò ut cum primùm obſervatur Cometa fortaſsè jam adultus
ſit, aut adhuc vigeat, etiamſi ſub aſpectum non cadat.
Sed
quid, ſi Cincinnatus fuerit Cometa?
an univerſo orbi calami-
tates portendet?
Equidem mihi delirus viderer, ſi iſta timerem.
Grad. In explicandis hujuſmodi caudæ phænomenis operam
utiliùs poſuiſſent, quàm in futurorum malorum prædictioni-
bus, quæ probari non poſſunt, cum ad prædictionem cautio
adhiberi nequeat.
Illud enim quod in Cometâ maximè ſuſpi-
ciunt homines, non eſt caput ipſum ut plurimum rotundum,
ſed ſyrma illud, ex quo denominationem accipit ſive Criniti,
ſivè Barbati, ſive Caudati;
cujus ſyrmatis lux non eſt planè
continua &
æquabilis, ſed interrupta, quaſi ſcopæ. Quod ſi
fuerit mera lux, aliquando ſpeciem exhibet Jaculi, ſeu Haſtę,
ſeu Lanceæ, ſeù Veru, aliquando Gladii, Pugionis, Romphęę.
Sic apud Plinium lib. 2. cap. 25. Semel Tubæ effigies mutata in Ha-
ſtam eſt Olympiade 108.
Urbis anno 398. , factâ ſcilicet luce conti-
nuâ.
Et quidem ſi Coma brevior fuerit, non admodum ſpe-
ctatorum oculos ad ſe allicit, cum videatur imitari Halones
circa Lunam aut Solem, quibus frequentia admirabilitatem
detraxit:
ſed mirantur homines, ſi Crinita fuerit ſtella, cujuſ-
modi quæ anno 1470.
Idibus Januari longiſſimis capillis decurrit,
ſi Bodino credamus lib.
2. Theatri; aut quæ anno 1264. menſe
Auguſto in Orientis Cœli parte viſa eſt, &
ab Ortu ipſo ad
medium cœli crines diffundebat, teſte Pontano;
aut quę anno
1071.
apparuit longis ac flammeis crinibus: tunc enim - verò
homines ad ſui contemplationem rapit.
Cometes autem anni
1585.
menſe Octobri obſervatus fuit abſque ullâ barbâ aut
Caudâ, circumquadque crinitus, ſed diebus 20.
& 22. radium
ſpithamalem Orientem versùs projeciſſe viſus eſt Tychoni.

Verùm longè major in aliis Cauda apparuit;
nam apud Ariſto-
telem lib.
1. meteor. cap. 7. fit mentio magne ſtelle, quę etiam
vocata fuit Semita, quòd ejus Lumen ſe extendit uſque ad tertiam
partem Cœli, hoc eſt gr.
60. Cometam anni 1618. obſervavit
Longomontanus Haffnię 10.
Decembris manè ortum ferè

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index