Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
601 173
602 174
603 175
604 176
605 177
606 178
607 179
608 180
609 181
610 182
611 183
612 184
613 185
614 186
615 187
616 188
617 189
618 190
619 191
620 192
621 193
622 194
623 195
624 196
625 197
626 198
627 199
628 200
629 201
630 202
< >
page |< < (177) of 672 > >|
605177 15[Figure 15]
DISSERTATIO SEXTA.
*De ignibus Cœleſtibus.*
GRad. Illud idem ferè nobis accidit,
quod &
iis, qui ſecundo flumine cur-
ſum tenentes demum in immenſam
maris amplitudinem devectum navi-
gium animadvertunt:
Nos enim ignis
veſtigia perſequentes in ipſum uſque
Cœlum aſcendimus cometas ibi ful-
gentes contemplando.
Sicut autem in
flumine quidem cymbula vel ab uno,
nec admodum valido, remige propulſa
ſatis placidè provehitur;
ſed ubi in
mare cum influentibus aquis delapſa, ventorum atque flu-
ctuum ludibrium facta agitatur, tunc enim verò rudis &
ine-
xercitatus remex conſilii inops, ac viribus deſtitutus, ignorat,
quo tramite ſecurus curſum intendat:
ita me, hactenus præ-
fidentem mihi, nunc reprimunt æterni illi ignes, noſtris hiſce,
quos contemplati ſumus, longiſſimè majores tùm mole, tùm
efficacitate, neque quid conſilii capiam, ſi de iis diſputare opor-
teat, ſatis ſcio:
planè in mari igneo mihi aqua hæret, ut ajunt.
Dand. Maris ignei verbum aptè cecidit ad id, quod non,
pauci ſapientes de Cœlo opinantur, adeò ut Cœlum ac Ignem
pro eodem accipiant:
non enim ſolùm Cicero lib. 2. de Nat. Deor.
pag. 80. dixit, Principio Terra ſita in mediâ parte Mundi, cir-
cunfuſa undique eſt animabili ſpirabilique Naturâ, cui nomen
eſt aër:
Hunc rurſus amplectitur immenſus Ætber, qui conſtat ex
altiſſimis ignìbus .
.. . Ex Æthere igitur innumerabiles flammæ ſide-
rum exiſtunt, quorum eſt princeps Sol, omnia clariſſimâ luce colluſtrans:

ſed etiam apud S.
Auguſtinum lib. 2. de Gen. ad lit. cap. 3. Super
aërem purus Ignis eſſe dicitur Cœlum.
Si autem Cœlum eſt Ignis
utique Maris ignei nomenclationem admittit:
majori

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index