Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 316 > >|
1ſunt, ſed ad ſuperiora elementa comparata grauia dicuntur,
ad inferior a leuia cenſentur.
Has grauium, & leuium defini­
tiones Ariſtoteles edidit tum primo cæli, tum quarto eiuſdem.
Platonis, & cæterorum error in definitione gra­
uium, & leuium ab Ariſtotele demon­
ſtratur.
Cap. XXIIII.
In his definitionibus Ariſtoteles Platonem, & cæteros
hallucinatos eſſe putauit: quia, cum ad huius rei tractatio­
nem acceſſerunt, quid abſolutè graue, & quid abſolutè le­
ue ſit, prorſus non expreſſerunt; ſed de grauitate, & leuitate
ita verba fecerunt, vt, cum duo propoſita corpora fuerint, quo­
rum vtrumque grauitatem habuerit, ſed maiorem alterum,
& alterum minorem, vtrum eorum aut grauius, aut leuius
eſſet exquirerent, & nullam corporis, aut omnino grauis,
aut vndique leuis mentionem fecerint: quippe qui omnia cor
pora, quæ ſub cælo exiſtunt, grauia tantum eſſe crediderint,
quorum tamen nonnulla grauiora, nonnulla verò leuiora, vel
minus leuia eſſe voluerint: & quæ minus grauia forent, leuia
nuncupauerint non abſolutè, ſed ad alia comparata, vt ferrum
ligno grauius dici ſolet, lignum ferro leuius: cum tamen natu­
ra leue non ſit lignum, ſed ponderoſum vt ferrum, ideo vtrum
que graue, & propriis ponderibus libratum deorſum ſuopte
nixu fertur.
Videmus tamen ignem ſemper eſſe leuem, inque ſuperio­
rem totius mundi oram ſemper aſcendere: terram ſemper eſſe
ponderoſam, & in locum inferiorem numquam non deſcen­
dere; quod hæc abſolutè grauia, & omnino leuia ſint, & non
in comparatione ad alterum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index