Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 145 > >|
1
PARS TERTIA.
DE MOTV REFLEXO FIGVR ARVM
RECTILINEARVM.
E gi de motu reflexo in lib: de proport: motûs, à prop: 36. ad 40. ve­
rùm hunc non niſi in circulo expendi.
Licet verò in Quadraturâ cir­
culi motus quo〈que〉 reſtexus interueniat; dum ab illatâ plagâ aliò, quàm
ferebatur, viam capeßit: hic tamen unà hypomochlium mouetur: ne〈que〉
huius principium eſt grauitas.
Neceſſe ergo in figuris quo〈que〉 rectilineis
hunc motum reflexum, quatenus à grauitate & hypomochlio immoto
procedit, conſidexare.
THEOREMA I.
Motus trianguli Iſogoni ad planum & baſim perpendicularis, in
ſe ipſum reflectit.
TRiangulo abc labenti occurrat planum az: ſitque motus
centri d ad illud planum, & baſim ab perpendicularis
dico hunc motum in ſe ipſum reflecti.
Nam in primâ quidem
figurâ motus centri atque huius plaga eſt in eadem lineâ dc: da­
bit ergo plagam perfectam. & quia per eandem lineam dc re­
cipit à percuſſo æqualem illi, quam dedit plagam per 5 theor:
2 partis, motus in ſe ipſum reflectit.
In ſecundâ autem figurâ
percuſſio fit per idem theor. per lineas da, df, db; eſtq motus
centri in lineâ df: erit ergo motus reflexus à plagâ df in ea­
dem lineâ df. at verò plaga in ad & bd centrum d reper­
cuſſum in partes agit dg. de. & quia plaga in da eſt æqualis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index