Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
51 XXXIX
52 xl
53
54 2
55 3
56 4
57 5
58 6
59 7
60 8
61 9
62 10
63 11
64 12
65 13
66 14
67 15
68 16
69 17
70 18
71 19
72 20
73 21
74 22
75 23
76 24
77 25
78 26
79 27
80 28
< >
page |< < (9) of 389 > >|
18. Concipiantur duo corpora æqualia, quæ moveantur in
11Lęſio legis Con.
tinuitatis
neceſ
ſaria
, ſi corpus
velocius
imme-
diate
incurrat
in
minus ve-
lox
.
directum verſus eandem plagam, &
id, quod præcedit, habeat
gradus
velocitatis 6, id vero, quod ipſum perſequitur, gradus
12
.
Si hoc poſterius cum ſua illa velocitate illæſa deveniat
ad
immediatum contactum cum illo priore;
oportebit utique,
ut
ipſo momento temporis, quo ad contactum devenerint,
illud
poſterius minuat velocitatem ſuam, &
illud prius ſuam
augeat
, utrumque per ſaltum, abeunte hoc a 12 ad 9, illo a
6
ad 9, ſine ullo tranſitu per intermedios gradus 11, &

7
;
10, & 8; 9 {1/2}, & 8 {1/2} & c. Neque enim fieri poteft, ut
per
aliquam utcunque exiguam continui temporis particulam
ejuſmodi
mutatio fiat per intermedios gradus, durante con-
tactu
.
Si enim aliquando alterum corpus jam habuit 7 gra-
dus
velocitatis, &
alterum adhuc retinet 11; toto illo tem-
puſculo
, quod effluxit ab initio contactus, quando velocitates
erant
12, &
6, ad id tempus, quo ſunt 11, & 7, corpus ſe-
cundum
debuit moveri cum velocitate majore, quam primum,
adeoque
plus percurrere ſpatii, quam illud, &
proinde anterior
ejus
ſuperficies debuit transcurrere ultra illius poſteriorem ſuper-
ficiem
, &
idcirco pars aliqua corporis ſequentis cum aliqua an-
tecedentis
corporis parte compenetrari debuit, quod cum ob im-
penetrabilitatem
, quam in materia agnoſcunt paſſim omnes
Phyſici
, &
quam ipſi tribuendam omnino eſſe, facile evincitur,
fieri
omnino non poſſit;
oportuit ſane, in ipſo primo initio
contactus
, in ipſo indiviſibili momento temporis, quod, inter
tempus
continuum præcedens contactum, &
ſubſequens, eſt in-
diviſibilis
limes, ut punctum apud Geometras eſt limes indiviſi-
bilis
inter duo continuæ lineæ ſegmenta, mutatio velocitatum
facta
fuerit per ſaltum ſine tranſitu per intermedias, læſa peni-
tus
illa continuitatis lege, quæ itum ab una magnitudine ad
aliam
ſine tranſitu per intermedias omnino vetat.
Quod au-
tem
in corporibus æqualibus diximus de tranſitu immediato
utriuſque
ad 9 gradus velocitatis, recurrit utique in iiſdem,
vel
in utcunque inæqualibus de quovis alio tranſitu ad numeros
quosvis
.
Nimirum ille poſterioris corporis exceſſus graduum
6
momento temporis auferri debet, ſive imminuta velocitate in
ipſo
, ſive aucta in priore, vel in altero imminuta utcunque, &

aucta
in altero, quod utique ſine ſaltu, qui omiſſis infinitis in-
termediis
velocitatibus habeatur, obtineri omnino non poterit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index